Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

tunc etiam seruos spectati roboris ac uoluntatis uel oblatos uel, si ita opus fuit, publico pretio emptos sub titulo libertatis sacramento militiae adegit. arma, quae deerant, templis detraxerunt, egenti aerario priuatae opes refusae sunt. ita equester ordo, ita plebs trepida oblita studiorum in commune consuluit.