Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
nam arentum, utpote ex Lacedaemoniis conditam cognatamque Graeciae ciuitatem, uindicaturus totas uires Epiri Thessaliae et Macedoniae, elephantos etiam usque in id tempus inuisos Romanis numero xx in Italiam primus inuexit: terra mari, uiris equis, armis beluis, ad postremum uiribus suis dolisque terribilis,
nisi quod Delphici illius uanissimi spiritus et mendaoissimi nebulonis, quem magnum ipsi uatem ferunt, responso circumuentus ambiguo exitum fecit eius, qui non consuluisset.
itaque apud Heracleam, Campaniae urbem, fluuiumque Lirim prima inter Pyrrhum regem et Laeuinum consulem pugna commissa est. consumpta est grauissimo certamine dies, utrimque omnibus mori intentis, fugere nesciis.