Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Igitur anno ab urbe condita CCCCVIIII Romani bellum Latinis rebellantibus intulerunt Manlio Torquato et Decio Mure consulibus. in quo bello unus consul interfectus est, alter exstitit parricida.

Manlius enim Torquatus filium suum, iuuenem, uictorem, interfectoremque Metii Tusculani, nobilis equitis et tum praecipue prouocantis atque insultantis hostis, occidit.