Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
in eo proelio Archidamus dux Lacedaemoniorum uulneratus cum iam caedi suos ut uictos uideret, occisorum corpora per praeconem ad sepulturam poposcit: quod signum uictoriae traditae inter Graecos haberi solet.
Thebani autem hac confessione contenti, dato parcendi signo, finem dedere certamini.
paucis deinde interuenientibus indutiarum diebus, Lacedaemoniis ad alia bella conuersis, Thebani cum Epaminonda duce de inuadenda Lacedaemona quasi secura et destituta cepere fiduciam. taciti intempesta nocte Lacedaemonam ueniunt; sed non ita incautam uel indefensam, sicut rebantur, offendunt: