Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Philippus dimissa obsidione Byoatii Scythicum bellum totis uiribus adgreditur commissoque proelio cum Scythae et numero et uirtute praestarent, Philippi fraude uincuntur.

in ea pugna xx milia puerorum ac feminarum Scythicae gentis capta, pecorum magna copia abducta, auri atque argenti nihil repertum: nam et ea res primo fidem inopiae Scythicae dedit. uiginti milia nobilium equarum sufficiendo generi in Macedoniam missa.

Sed reuertenti Philippo Triballi bello obuiant: in quo ita Philippus in femore uulneratus est, ut per corpus eius equus interficeretur. cum omnes occisum putarent, in fugam uersi praedam amiserunt. aliquantula deinde mora dum conualescit a uulnere in pace conquieuit;

statim uero ut conualuit Atheniensibus bellum intulit: qui in tanto discrimine positi Lacedaemonios quondam hostes tunc socios adsciscunt totiusque [*]( AVCTORES§ 8—§ 11 Iustin. 9, 3 § 1—6.8—11, exceptis § 11 quam pugnam-docuit Orosianis ) [*]( 1 petit PRD || histrianorum] LD hystrianorum PB 2 et auxiliorum] auxiliorum L || ∗∗pactionem (pera in pa corr. m. 2) P 3 byzantii (yz in ras.) P byzanti1 R bizantii D 4 schytioum L scithicum D || aggreditur (g pr. in ras.) R 5 praelio P || schytae L scitae D || philippi (ph in ras.) P 6 frande (de ex te corr.) P || uiginti LD || fęminarum P 7 scythicae] PRD (cae ita ras. P, c alt. ra- dendo corr. ex a D) Bchyticae L || ãcapta R 8 nam et] LPBD et h 9 schyticae L scithicae D || xx R || mil L || ∗equarum B 10 in om. D || machedoniam P mac*e*donam (o in ras. ex he) B 11 obeant P 12 uulneratust corr. in e-tus∗ m. 2 P || per in ras. P II equsu L (fort. non est correctura) aequus Ra 13 putarent (utarent in ras.) P || conuersi P 14 predam P || conualescet P reconualescet R 15a uulnereom.L,IIconquieuit]quieuitLcon. quenit (i s. s. m. I) D || ∗∗uero (1 uel 2 litt. eras.) D || connal.uit (erasa 1) P || athenienBium L1 16 bella L || lacedaemonios] L lachedemonios P lacedemonios B lace demonius D; Thebanos corr. Fabnc. h; cf. Ruehl, Iahrb. f. Phil. Suppl. 6 p. 81 17 tum D ||\' assciscunt (pr. 8 in ras.) B )

166
Graeciae ciuitates legationibus fatigant, ut communem hostem communibus uiribus petant. itaque aliquantae urbes Atheniensibus se coniunxere, quasdam uero ad Philippum belli metus traxit.

proelio oemmisso cum Athenienses longe maiore numero militum praestarent, adsiduis tamen bellis indurata Macedonum uirtute uincuntur.

quam pugnam longe omnibus bellis anterioribus atrociorem fuisse ipse rerum exitus docuit: nam hic dies apud uniuersam Graeciam adquisitae dominationis gloriam et uetustissimae libertatis statum finiuit.

Postea Philippus cruentissimam nictoriam in Thebanos et Lacedaemonios exercuit: siquidem principes ciuitatum alios securi percussit, alios in exilium egit, omnes bonis priuauit.