Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Philippus dimissa obsidione Byoatii Scythicum bellum totis uiribus adgreditur commissoque proelio cum Scythae et numero et uirtute praestarent, Philippi fraude uincuntur.
in ea pugna xx milia puerorum ac feminarum Scythicae gentis capta, pecorum magna copia abducta, auri atque argenti nihil repertum: nam et ea res primo fidem inopiae Scythicae dedit. uiginti milia nobilium equarum sufficiendo generi in Macedoniam missa.
Sed reuertenti Philippo Triballi bello obuiant: in quo ita Philippus in femore uulneratus est, ut per corpus eius equus interficeretur. cum omnes occisum putarent, in fugam uersi praedam amiserunt. aliquantula deinde mora dum conualescit a uulnere in pace conquieuit;