Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

premit miseros inter iniuriarum stimulos superfusus pauor ipsaque dissimulatione dolor crescit hoc altius demissus quo minus profiteri licet timentium, ne ipsae quoque lacrimae pro contumacia accipiantur.

alios populos, anulsos a sedibus suis, finibus hostium apponit; alios in extremis regni terminis statuit; quosdam aemulatione uirium, ne possint quod posse creduntur, in supplemento exhaustarum urbium diuidit.

ita gloriosissimum illud quondam florentis Graeciae corpus in multas laoeratasque particulas exstincta primum libertate concidit.

Sed haec cum per aliquantas Graeciae ciuitates exercuisset et tamen omnes metu premeret, coniciens ex praeda paucorum opes omnium, ad perficiendam aequalem in uniuersis uastationem utili emolumento necessariam maritimam urbem ratus, Byzantium, nobilem ciuitatem, aptissimam iudicauit, ut receptaculum sibi terra marique fieret, eamque obsistentem ilico obsidione cinxit.

haec autem Byzantium quondam a Pausania [*]( AVCTORES § 32 Iustin. 8, 6 § 1 § 33 Iustiniana 8, 6 § 2 IllO Marte distorait oap. 13 § 1 et § 2 usque ad condita] Iustin. 9,1 § 1 — 3. ) [*]( EXPILATORES 16 aptissimam-17 fleret..18 haec—p. 164, 1 condita .. Constantino polis , 3 nunc-Orientis est adhibuit Constantinum pro Pausania memorans Isidorus Orig: 15, 1, 42 ) [*]( 1 irruptioneet (prior r in ras.) R || bello] uictore D 2 pręmet P praemit∗& (a eras., ante & uid. t eras.) R fremit D 3 stimolos P 5 timentium] D timendum P tim̃tidũ R timentibus v || ae ipsae]∗∗ ipsę R 6 ostium P 8 poseint] PbjR possent PaD || quod] qd in ras. P || supplemento] PRD supplementa g (uelut G) h 9 hexaustarum R 10 greoiae B 11 extincta PRD 12 haec in ras. P || aliqaantos PaR1 || greciae RD 13 coniciens (c alt. in ras. ol. m.) R 14 in in ras. al. m. R 15 emolomento P emol∗umento (etas. 1 9) B || ratǐs P 16 birantium P bizantium RD 17 sibi post add. sed a m. 1 P ibi R 18 cin*xit (eras. 0 B || bizantium PRDR || quondam (o ex a corr.) P || pausania] PRRM pausantia D pausina R ) [*]( 11* )

164
rege Spartanorum condita, post autem a Constantino Christiano principe in maius aucta et Constantinopolis dicta, gloriosissimi nunc imperii sedes et totius caput Orientis est.

Philippus uero post longam et inritam obsidionem, ut pecuniam quam obsidendo exhauserat praedando repararet, piraticam adgressus est. captas itaque CLXX naues mercibus confertas distraxit et anhelanti inopiae parua recreatione subuenit.

inde propter agendam praedam et curandam obsidionem diuisit exercitum. ipse autem cum fortissimis profectus multas Cherronesi urbes cepit profligatisque populis opes abstulit. ad Scythiam quoque cum Alexandro filio praedandi intentione pertransit.