Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Philippus tacite utrisque diuersa promisit, Phocensibus pacem et ueniam se daturum sacramento confirmans, Thessalis uero adfuturum se mox cum exercitu spondet, bellum tamen ab utrisque parari uetat.
igitur Philippus instructis copiis angustias Thermopylarum securus ingreditur easque occupatas dispositis praesidiis emunit.
tunc primum se non Phooenses soli, sed omnis Graecia captam-esse persensit: siquidem primos Phocenses Philippus rupta fide calcatoque sacramento infandae dilacerationi dedit, inde omnium urbes finesque populatus cruenta praesentia effecit, ut etiam absens timeretur.