Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
hic primum ab Alexandro fratre obses Thebanis datus, per triennium apud Epaminondam strenuissimum imperatorem et summum philosophum eruditus est.
ipso autem Alexandro scelere Eurydioes matris ocoiso, quamuis ea iam commisso adulterio et altero primum filio interfecto filiaque uiduata generi nuptias mariti morte pepigisset, conpulsus a populo regnum, quod paruo occisi fratris filio tuebatur, suscepit.
qui cum foris concursu exsurgentium nndique hostium, domi autem deprehensarum saepe insidiarum metu fatigaretur, primum bellum cum Atheniensibus gessit.