Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

barbari ueluti ad epulas inuitati ebrietate uincuntur, mox reuertente Cyro uniuersi cum adulescente obtruncantur.

Thamyris exereitn ac filio amisso uel matris uel reginae dolorem sanguine hostium diluere potius quam suis lacrimis parat. simulat diffidentiam desperatione cladis inlatae, paulatimque cedendo superbum hostem in insidias uocat.

ibi quippe conpositis inter montes insidiis ducenta milia Persarum cum ipso rege deleuit, adjecta super omnia illius rei admiratione, quod ne nuntius quidem tantae cladis superfuit.

regina oaput Gyri amputari atque in utrem humano sanguine oppletum coici iubet non muliebriter increpitans: Satia te, inquit, sanguine quem, sitisti, cuius per annos triginta insatiabilis perseuerasti.

Anno ab Vrbe condita CCXLV Darius Cyro apud Soythas , interfecto post aliquantum interuallum sorte regnum adeptus est.

regnauit enim medius eorum Cambyses Cyri filius; qui [*]( AVCTORES § 1 anno - CCXLV ignotus (cf. Eus. 1495) || Darius— adeptus est et § 4 Darius—recuperauit adhibitus ut uid. Iustinus 1,10 || § 2 adhib. ut uid. Iustinus 1, 9 ) [*]( 1 adolescentulum B 2 uelut PB II ∗epulas B II primum (primo S) ante ebriet. add. PRBDv II aebrietate B *ebr. B 8 cyro∗∗ (3 wi 3 litt. erasae) P ciro D || aduliscente D adolesc. B II obtruncatur (n m. 2) P || tbamyris] LPBB tamiris D 4 amiso B 5 potiu] promptius BD II simttlad P* 6 disperatione PBl II claudis (i eras.) P || illatae (1 pr. in ras. ut uid.) R mlatim (— m. I) D peullatim|que D II decedendo PB 7 superbo P II insidiis B || conpossitis B compositis PB conpositis interpositis D 8 docenta D cc PRB 9 rei om. B || nuncius D 10 superf*uit (1 er.) B || capod R2B II ampotari R1D 11 adque P*BD || utre L utrum D || D D ter coici] PB coIci D coici (n m. fort. 1*) L coici B 12 muliebribus (ter m. P aut m. 1*) L mulieriter P\' II satieta-te L II inquid LP*R*D18 tregenta D xxx PB || pereerasti B 15 ANNO (A in A mut.) — DARIUS litteris maiusculis B II • co - mo XL. quinto L ducentisemo quadraginsemo quinto D II ciro D || aput P* II scythas R schytas L 16 aiiquantulum B II aorta] LPBBD forte (errore typogr. ut vid.) 8, indeque h II adSptus R* 17 eet om. B ) [*]( 7* )

100
deuicta Aegypto cunctam Aegypti religionem abominatus caerimonias eius et templa deposuit.

post hunc etiam magi sub nomine quem occiderant regis regno obrepere ausi; qui quidem mox deprehensi et oppressi sunt.

Darius itaque, unus ex his qui magorum audaciam ferro coercuerant, consensu omnium rex creatus est. qui postquam Assyrios ac Babylonam a Persarum regno deficientem bello recuperauit, Antyro, regi Scytharum, hac uel maxime causa bellum intulit, quod filiae eius petitas sibi nuptias non obtinuisset.