Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
spoliata non regno, manet adhuc et regnat incolumis, quanmis in tantum arcanis statutis inter utramque urbem conuenientiae totius ordo seruatus sit, ut et ibi praefectus eius Arbatus regnum inuaserit et hic praefectus huius Attalus regnare temptarit; tametsi apud hanc solam merito Christiani imperatoris adtemptatio profana uacuata sit.
Itaque haec ob hoc praecipue commemoranda credidi, ut tanto arcano ineffabilium iudiciorum Dei ex parte patefacto intellegant hi, qui insipienter utique de temporibus Christianis murmurant, unum Deum disposuisse tempora et in principio Babyloniis et [*]( AVCTORES § 3 ef. 7, 40. ) [*]( EXPILATORES 4 post- 6 spoliata adhibuit Seuerus Claron. p. 495 ) [*]( 1 arbato] PRXB (Grubitz p. 19) ab arbato LR2Dh 2 adque LIa adq: D 3 tamen] autem Lt corr. in marg. m. 1b aut fort. 1a || aliquandiu PBB || inoolomis B 4 annos totidem] annos B tot annis identiiuem D H ‧I‧CLX PKB mille centum sexaginta LD H et] PR et fere LBDv || IIII B 5 alarioho] LPB alarioo BD || comitem P || suo om. P1 || irrnpta Rb G regno (o m ras.) P 7 arohanis B 8 perfectus D 9 inuassaerit B H hiic B || peifeotos D || athalns B adtalne D 10 temptsrit] LtB temtarit P temptaret B timtaret D temptauerit tn marg. m. P aut fort. P L || tamenetei D II ∗∗∗∗apud (resura est manus 1) B || solum (u in a corr. al.) B II ipι̅ B 11 adtemtatio D || prophana B || uacuata (ta in ras. m. 1) D 12 ob (o in ras. aI.) B || eommemoranda (da in ras.) P conmemoranda BD 18 archano (h al.) B || pacefacto Bt 14 hii PRaB || utique (e ex e corr.) P (ex quo non omnes id genus emendationes enotatae sunt) utrique D 15 disposuiMel (isse in ras.) P diposuisse B U ltempora (tem m. 1 aut 2 ante usrsum aàd.) P || babylom\'s L babylloniis B babiloniis D )
ecce similis Babyloniae ortus et Romae, similis potentia, similis magnitudo, similia tempora, similia bona, similia mala; tamen non similis exitus similisue defectus. illa enim regnum amisit, haec retinet; illa interfectione regis orbata, haec incolumi imperatore secura est et hoc quare?
quoniam ibi in rege libidinum turpitudo punita, hic Christianae religionis continentissima aequitas in rege seruata est; ibi absque religionis reuerentia auiditatem uoluptatis licentia furoris impleuit, hic et Christiani fuere, qui parcerent, et Christiani, quibus parcerent, et Christiani, propter quorum memoriam et in quorum memoria parceretur.
quapropter desinant religionem lacerare et lacessere patientiam Dei propter quam habent, uti et hoc quoque inpunitum habeant, si aliquando desistant.
recolant sane mecum maiorum suorum tempora, bellis inquietissima, sceleribus exsecrabilia, dissensionibus foeda, miseriis continuatissima, quae et merito possunt horrere, quia fuerunt, et necessario debent rogare, ne sint:
eum sane rogare solum Deum, qui et tunc occulta iustitia permisit, ut fierent, et nunc aperta misericordia praestat, ut non sint. quae modo a me plenius ab ipso Vrbis exordio, reuolutis per ordinem historiis, proferentur. [*]( 1 clementia a L 2 autem] sic at P at B || misBere B muserae P misere (c er.) B 8 babyloniae] LP babilosiae RD babylloniae B, babylonis h || similis (s add. m. 2) P 5 defactns D || exs— (eras. fort. compendium) P 6 illa ***** (rasura m. 1 est) B 7 quare om. B || quoniam (i in rasura) P sic qs B 8 hiic B || relegionis B 9 Berata L || relegionis B 10 uoluntatis LB || impleuit] LPB implinit D inplenit B || hiic B 11 christiams quibus D || parcerent et (et m. P) L 12 in s. 8. m. 1 B om. D || parcetur D 14 nti (ti in ras.) P 16 execrabilia PRb 17 faeda B 18 poesint D || rogare debent B 19 eum] cum B 20 permitsit L permisit (t in ras. ampl.) P || fieret (n m. 1 aut 3) L fierint PB1 || praestet PBB prestit D 21 orbis LB* 22 hy- storiis B )
Anno post euersionem Troiae ccccxmi, olympiade autem sexta, quae quinto demum anno quattuor in medio expletis apud Elidem Graeciae ciuitatem agone et ludis exerceri solet, urbs Roma in Italia a Romulo et Remo geminis auctoribus condita est.