Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
reuera pares sunt et conferuntur inter se hae duae captiuitates : illa. sex mensibus desaeuiens et tribus diebus ista transcurrens; Galli exstincto populo Vrbe deleta ipsum quoque Romae nomen in extremis cineribus persequentes et Gothi relicta intentione praedandi ad confugia salutis, hoc est sanctorum locorum, agmina ignara cogentes; ibi uix quemquam inuentum senatorem, qui uel absens euaserit, hic uix quemquam requiri,
qui forte ut latens perierit recte sane conpararim, hunc fuisse ibi seruatorum numerum, qui hic fuerit perditorum. plane, quod re proditur, et fatendum est: in hac clade praesenti plus Deum saeuisse, homines minus, cum, peragendo ipse quod illi non inpleuissent, cur eos miserit demonstrauit.
quippe eum supra humanas uires esset, incendere aeneas trabes et subruere magnarum moles structurarum, ictu fulminum forum [*]( AVOTORES § 13 uidetur adhibitus esse Augustinus Cw. D. 3, 29 et 21; 1, 1 ei 7 § 13 sex mensibus] Florus 1, 13 I 15; cf. Oros. 7, 39 § 17 : continuo paene anni spatio || tribus diebos cf. Oros. 7, 39 § 15 H Gothi—cogentes cf. Oroa. 7, 99 .§ 15 ictu fulminum—euertit cf. Oros. 7, 39 § 18 ) [*](haec 1 En usque ad 5 tra- itemque praecedentium aliquot litteras in L rec. manus redintegrauit; quae m. 1 scripsit detrita quidem sunt sed adhuc cernuntur en] enim D II comparatione (-ci- D) RbD 2 en om. m. 1, S 8. 8. fort. m. 2 P enim D || de quibus] L quibus PBDv H en] enim D || q; B II electa] elicta D 3 neclecta D || paenitentiam] RD paenitetiam (t altera in ras.) P paenitentem L || parea P 4 conserantur L II hae* (c eras.) B 5 deseuiens L 6 extincto LPBD (tin in ras. P, to in ras. m. 1 D) 7 goth1 B 9 cogentis (gen in ras. m. 1) D || ibi uii] ubi L || inuentum (n altera in ras.) P 11 conpararim] L conparari PR (n tn m corr. R) comparari D 12 fuerit] fuit L 13 et fatendum LPRD fatendum h 14 ipse **** quod (4 litt. eras.) B ipsi quod D 15 illi gothi B II pleuissent D 16 sup B II aeneam (corr. m. 2) P 17 ictus L )