Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

itaque omnes passim ex urbe diffugiunt, sed interdictu Lacedaemoniorum cum per totam Graeciam exulibus negaretur hospitium, omnes se Argos ac Thebas contulerunt: ubi ita hospitalitatis obsequio foti sunt, ut non solum dolorem amissae patriae lenirent, uerum etiam spem recuperandae meditarentur.

erat inter exules Thrasybulus, uir strenuus et generis nobilitate inter suos clarus: qui auctor audendi pro patria fuit. itaque castellum Fylen Atticorum flnium collecti exules capiunt multarumque ciuitatum opibus adiuti uires capessunt: quibus Lysias quoque Syracusanus orator quasi in auxilium urbis, quae esset patria communis eloquentiae, quingentos milites cum stipendiis suis misit.

atrox [*]( AVCTORES § 7—§ 11 Iustin. 5, 9 § 1—7.9—15 ) [*]( 1 post tribos erasae litterae similes his folf P || etiam] enim D || septingenti D DOC PR 2 oictores PaRa || exerciti PRa || caedem omnium (m om in ras.) P 8 alchibiadę D 4 itenere PD 5 ultore (ulto ante uermm add.) P || miseras] LRD miser (as m. 2) P miserae h || urbes (es in is corr.) P 6 exauriunt PRaD || theramenen] LPRD 8 trucidant (d ex a corr.) P 9 lachedemoniorum PR1 lacedemoniorum RiD 10 greciam RD || ad argos T (ad 8. 5. a m. 1) R 11 ita (a in ras. ampl.) P || hospitalitatis (is in ras.) P || obsequio (o in ras.) P 12 ut] & R 13 spem (e ex ae corr.) P || reciperandae PR* || trasybulus PR trasibubus D 14 etrenius (v 8. 8. m. recentiss.) R 15 audenti D || fylen] L fllen D fyleam PR || anti**corum (fuit antiquorum) D 16 collectique L || multaque (corr. m. 2) P 17 adiuti uirea] adiutiores (i alt. er.) D || capessunt (altera s in ras. ex c) B || lisias D || siracusanus D 18 esset el R || patrie R 19 eloquaentiae Pa || D PR )

125
id proelium fuit, sed his pro patria libertate, illis pro aliena dominatione certantibus animorum atque causarum ipsa quoque tulit pugna iudicium: nam uicti tyranni in urbem refugerunt omnesque, quos ex Atheniensibus prius sibi satellites legerant, tunc suspectos proditionis, urbis custodia remouerunt.

Thrasybulum quoque ipsum temptare corruptione ausi sunt: quod ubi frustra speratum est, arcessitis a Lacedaemona auxiliis rursus. in bellum ruunt. ubi duo saeuissimi omnium longe tyrannorum trucidantur.

ceteros uictos et in fugam uersos Thrasybulus ubi uel maxime Athenienses esse intellegit, clamore consequitur, oratione retinet, precibus ligat, proponens ante oculos eorum, quos fugere uel ad quos refugere uellent; sibi aduersum triginta dominos, non aduersum ciues miseros bellum esse susceptum. quin potius omnes, qui se meminerint esse Athenienses, sequi oportere Atheniensium libertatis ultores.

itaque haec adhortatio tantum apud illos ualuit, ut mox reuersi in ciuitatem tyrannos arce decedere atque Eleusinam emigrare [*]( AVCTORES § 12 — § 14 Iustin. 5, 10 § 1-4.7 -11 (illa § 13 arce decedere atque desunt apud Iustinum) ) [*]( 1 id] it sed eras. D || proilium D || pro om. P1R1 pro s. 8. m. 2 R p s. 8. m. rec. P || patria] L propria- (una litt. erasa) P propria RDv (an scrib. patriae coll. P?) || illius La 2 animorum atque] adque animorum D || adque PaRa 4 prius sibi] LPR sibi prius Dh 5 trasybulum PB transibulum D 6 temtare PD 7 est om. D || arcessitis a] ar ces siti Ba (sa eras.) D || accer*sitis (ac ex ar corr.) B || lacedaemona] L lachedemona Place daemonia D la* cedemonia (c ex ch m. 2) B Laoedaemone v 8 saeuissimae D 9 caeterus D || in add. m. 2 P || trasybulus PB transibulus D 10 maxima] ien 0 mae D || atbenses (corr. m, 2) P || clamare P 11 praecibus Pa || proponis (is eras.) D 12 ad] aut D || refugere] fugere P || uellent (uel aX. m. in ras.) B uellint D 13 treginta D xxx PR || ueradsum (corr. m. 2) P aduersus D 15 miminjssent D || atheniense* (s m. 2) L adthenienses D 16 liberatis D 17 adhora acio D || aput L || illosj L eoa PRDv 18 decędere (< àeletum) R || adque (d in t corr.) PR || eleusinam (ai in ras.) P || emigrare] LPR migrare Dfh)

126
conpulerint. qui postquam in societatem urbis ciues suos, eatenus exules, receperunt, tyrannos in bellum aemulatione suscitant, quibus libertas aliorum quasi ipsorum seruitus uidebatur.

tunc indicta pugna cum prius quasi ad conloquium conuenirent, circumuenti insidiis ueluti pacis uictimae trucidantur: ita reuocati in unum, post inexplebiles magnorum lacrimas gaudiorum haec prima fundamina recuperatae libertatis instaurant proposita iuris iurandi contestatione, uti discordiae animositatesque praeteritae in obliuionem perpetuam atque immortale silentium deducantur.

quod pactionis genus quasi nouam uitae institutionem nouamque felicitatem status sui informantes amnestiam uocauerunt, id est abolitionem malorum. sapientissima Atheniensium, praesertim post tanta miseriarum documenta, prouisio: si quo pacto res humanae manente consensu hominum ita ut ordinantur ualerent:

sed adeo hoc idem placitum inter ipsa paene placiti uerba corruptum est, ut uix intercedente biennio Socrates ille clarissimus philosophorum adactus malis ueneno sibi apud eos uitam extorserit, deinde [*]( AVCTORES § 15 ex Cicerone Philipp. 1, 1 ut uid. (uid. Oros. 7, 6 6 S); cf. Valer. Max. 4, 1, 4 .§ 16 biennio cf. Euseb. 1617 (1616) f et 1618 || deinde- interuenientibus cf. Eus. 1655 ) [*]( 1 conpulerint] LRl conpulerent D conpellerint (sic co-) P co*pulerint (c5 signifcom) R2 2 exulis D 4 conloquim P colloquium nl n Rb || conuerent P couenirent R 5 in insidiis P R 6 post] quasi L 8 iuris iurandi (d ex a corr.; i fin. ex corr. m. 2) P || animositatesquae (ae in e corr.) P 9 adque P1 || inmortale PRl 10 faccionis D 11 ui**tae (i cum t linea in rasura posita coniunxit m. 2) P || -que ex -quae corr. P || infirmantis L* 12 amnesciam D || auolitionem L tiabolionem R abolicionem D 13 post R || tanta.* P 14 siest R || qua m. rec. in quo corr. L || facto D N° 15 ita ut] LPRD ut v || ordina.tur P || hoc* (c erasum) P 16 placi- t dum P || poenae D pene Rb || ciplati P || uerba P 17 sogratis D U clarissimes P || philosoforum PR 18 adactos L || aput P* )

127
uix quadraginta annis interuenientibus, ut alia sileam, idem Athenienses adempta sibi penitus libertate sub Philippo Macedonum rege seruierint.