Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

incensus est. quo interfecto quasi sublato ultore seouri miseras urbis reliquias caedibus rapinisque exhauriunt. Theramenen quoque, unum ex numero sub, cui haec displicere senserunt, in exemplum timoremque reliquorum trucidant.

itaque omnes passim ex urbe diffugiunt, sed interdictu Lacedaemoniorum cum per totam Graeciam exulibus negaretur hospitium, omnes se Argos ac Thebas contulerunt: ubi ita hospitalitatis obsequio foti sunt, ut non solum dolorem amissae patriae lenirent, uerum etiam spem recuperandae meditarentur.

erat inter exules Thrasybulus, uir strenuus et generis nobilitate inter suos clarus: qui auctor audendi pro patria fuit. itaque castellum Fylen Atticorum flnium collecti exules capiunt multarumque ciuitatum opibus adiuti uires capessunt: quibus Lysias quoque Syracusanus orator quasi in auxilium urbis, quae esset patria communis eloquentiae, quingentos milites cum stipendiis suis misit.