Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
quo conperto principes primo Spartanis urbem prodere moliti sunt; deinde, cum id frustra cogitassent, in exilium sponte cesserunt. igitur Alcibiades patria liberata classem in hostes dirigit.
commisso proelio uictoriam Athenienses capessunt. porro autem maior pars Spartani exercitus caesa, duces quoque paene omnes interfecti et octoginta naues captae absque his, quae in conflictu incensae demersaeque perierunt.