Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Gylippua autem primum naues eorum relictas centum triginta inuadit, dehinc ipsos fugientes persequi adgressus capit caeditque quam plurimos. Demosthenes dedecus seruitutis uoluntaria morte declinat, Nicias uero indignam turpemque uitam dedecore captiuitatis accumulat.
Igitur Athenienses, biennio apud Siciliam non sine Lacedaemoniorum damno conflictati, aliis domi malis circumueniuntur. Alcibiades enim, dux pridem aduersus Syracusas pronuntiatus, mox ad iudicium pro quadam insimulatione detentus
uoluntario exilio Lacedaemonem se contulit inpulitque Spartanos, ut turbatis Atheniensibus nouo rursus bello insisterent, neque eis respirandi spatium, quin opprimerentur, relaxarent.