Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
reparant nauale certamen et mox per inscitiam in angustias Syracusani maris deducti insidiis hostium circumueniuntur: Eurylochus dux primus occiditur, undecim naues incenduntur. Demosthenes et Nicias classem dimittunt quasi tutius terrena expeditione fugituri.
Gylippua autem primum naues eorum relictas centum triginta inuadit, dehinc ipsos fugientes persequi adgressus capit caeditque quam plurimos. Demosthenes dedecus seruitutis uoluntaria morte declinat, Nicias uero indignam turpemque uitam dedecore captiuitatis accumulat.
Igitur Athenienses, biennio apud Siciliam non sine Lacedaemoniorum damno conflictati, aliis domi malis circumueniuntur. Alcibiades enim, dux pridem aduersus Syracusas pronuntiatus, mox ad iudicium pro quadam insimulatione detentus
uoluntario exilio Lacedaemonem se contulit inpulitque Spartanos, ut turbatis Atheniensibus nouo rursus bello insisterent, neque eis respirandi spatium, quin opprimerentur, relaxarent.
cui incepto ita Graecia omnis adstipulata est, quasi ad commune incendium restinguendum bono publico congestis uiribus ac [*](AVCTORES § 1—5 Iustin. 5, 1 § 1-5.7.9 (§4 et copias cf. Iust. 5, 1 § 9; 2 § 10) ) [*]( 1 re∗ditus P reditus D 2 per∗∗scitiam R 3 airacusani D h 4 eurylocbus] R (Iustinus) eurylocus P eurylothus L eurylogus D || undecim in ras. P (xxx Iustinus) 5 demostenes PR || niceas P 7 centum treginta D \' cxxx PR || deinhinc L 8 aggressus (prior g in ras.) R 9 demostenes PB demusthenes D || declinas D 10 niceas PR 11 accumulat] Rb accumlat (u m. 2) L adcumulat P adcomulat D 12 biennio* (una Zitt. erasa) P || Iachedemoniorum PR* lacedem. R2 lacaedaemoniorum D 13 dã∗no (er. p) R || lun circumuentur (iun m. 2) L 14 pridem] primum L || aduersus (sus ndi ex sũ corr.) P || siracusas D || pronunciatus D 45 adi. ciũ P || ? quadam ex quodam m. 1 R || ∗∗simulatione (duae litt. er.) P 16 lacedaemonem] LD lachedemonem P lachedemonem (ch in c corr. m. 2) R || impulitque D 19 grecia B || asstipulata (s pr. m ras. a2. m.) R astipulata D || communem L 20 reatingendum PR* )