Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
Sicilia ab initio patria Cyclopum et post eos semper nutrix tyrannorum fuit, saepe etiam captiua seruorum, quorum primi carnibus hominum, medii cruciatibus, postremi mortibus pascebantur, excepto eo, quod externis bellis aut praeda habebatur aut praemium.
haec, ut quam breuissime absoluam, requiem malorum nisi nunc nescit, immo, ut euidentius diuersitates temporum declarentur, sicut antea uel intestinos uel externos tumultus perpessa est inter omnes sola semper, ita