Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
pedestres quoque copiae, quae ducibus commissae fuerant, labore fame ac metu ita distabuerunt et erudescente morbo tanta pestis tantaque foeditas morientium exorta est, ut uiae cadaueribus replerentur, dirae etiam alites atque improbae bestiae escarum inlecebris sollicitatae moribundum sequerentur exercitum.
At uero Mardonius, cui reliqua belli Xerxes commiserat, adflatus primum successu breui mox in extrema deiectus est. Olynthum siquidem Graeciae oppidum expugnauit.
Athenienses uaria sollicitatione adducere in spem pacis adgressus, [*]( AVCTORES § 10 cuius sqq. *Iustin. 2, 10 § 22 et 24 § 11 Iustin. 2, 13 § 11 et 12 cap. 11 § 1-5 Iustin. 2, 14 § 1-9, ex- ceptia his Orosianis § 3 non parno—damno, § 4 urget—perditio nam, § 5 mira-ordinatio ) [*]( 1 permeciens B* || contemtam L || sub quo - latuisset om. B 2 ciuitatis2 P || iuncto] GV,КX,E, ed. Col. 1542 et f, iuncto an uincto (illud probabilius in A) AN nincto LP* ui-cto Pb uicto BaD necto RbB uinctum h; cf. ad 3, 2 § 2 || ponte] LBbBDfh ponto PB* 3 portasse et PR* || potentia (ia in ras.) P 4 montis (e m. 1 ut h uid.) D || uallis D* || amnexeshauriuntur D* || exauriuntur B 6 ducèbus D || commiBae B || fame ac metu ita] fame a et uita (punc- N r tum ex corr. m. 1) D || famae L 7 orbo (m m. 2) P 8 exota (r m. 2) P 9 aliaes (a alt. cofr. in litt. nunc euanidam) D || adque P*BD || improbae] LD inprobae PBB || bistiae acarum D* || ta escarum (e ex e) B || illecebris Bb 10 sollicitae (ta m. 2) L || Bequerentor (tur in ras., fort. soluto compendio) P 11 ad P*R* || xerses B 12 afflatus (f pr. in ras.) B || primo Rb BD om. B* ....t 13 olyntum PBB || siquidem siquidem L || graetiae P grociae ex gratiae ai. m. B greciae B || athemensis (cetera id genus non adnotabo omnia) D 14 sollicital (fol. 1SR) tatione L || adgresns B aggressus Rb )
illuc quoque eum centum milia Graecorum insecuta sunt et commisso sine mora proelio Mardonium deletis copiis ipsius uelut e naufragio nudum cum paucis fugere conpulerunt; castra regiis opibus referta ceperunt, non paruo quidem antiquae industriae damno: nam post huius praedae diuisionem aurum Persicum prima Graeciae uirtutis corruptio fuit.
urguet igitur inceptus miseros extrema perditio. nam forte eodem die, quo in Boeotia Mardonii copiae deletae sunt, pars Persici exercitus in Asia sub monte Mycale nauali proelio dimicabat.
ibi nouus repente rumor utriusque classis et populi inpleuit aures, Mardonii exstinctas copias, Graecos exstitisse uictores. mira diuini iudicii ordinatio, in Boeotia oriente sole bellum fuisse commissum, in Asia meridianis horis sub eadem die tantis spatiis maris terraeque interiacentibus nuntiatum!