Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
pedestres quoque copiae, quae ducibus commissae fuerant, labore fame ac metu ita distabuerunt et erudescente morbo tanta pestis tantaque foeditas morientium exorta est, ut uiae cadaueribus replerentur, dirae etiam alites atque improbae bestiae escarum inlecebris sollicitatae moribundum sequerentur exercitum.
At uero Mardonius, cui reliqua belli Xerxes commiserat, adflatus primum successu breui mox in extrema deiectus est. Olynthum siquidem Graeciae oppidum expugnauit.