Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Neminem iam esse hominum arbitror, quem latere possit, quia hominem in hoc mundo Deus fecerit. unde etiam peccante homine mundus arguitur ac propter nostram intemperantiam conprimendam terra haec, in qua uiuimus, defectu ceterorum animalium et sterilitate suorum fructuum castigatur.

itaque si creatura Dei, merito et dispensatio Dei sumus; quis enim magis diligit, quam ille qui fecit? quis autem ordinatius regit, quam is qui et fecit et diligit? quis uero sapientius et fortius ordinare et regere facta potest, quam qui et facienda prouidit et prouisa perfecit?