Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

Anno ante urbem conditam MXL in Achaia saeuum diluuium uastatione plurima totius paene prouinciae fuit. quod quia Ogygii, qui tunc Eleusinae conditor et rex erat, temporibus effusum est, nomen loco ac tempori dedit.

Anno ante urbem conditam MVIII fuisse apud Aegyptum [*]( AVCTORES 1 patria profugi] έϰπεσόντεςΠελοποννήσου Sync., emisso regno suo codex Fuxensis (». e. Vat. Beg. 660; wid. Schoene uol. I app. p. 111); ceteri Hieronymi codices omittunt § 3 in Achaia item cod. Fux. ad a. 2600 (de Attica narrant Africanus ed. Bouth p. 138, 3; 161, 8; 163,11 et Eusebius cum Hier.) || 6 uastatione plurima cf. Africanus p. 159, 1; 161, 7 Bouth || 7 Ogyg.— Eleusinae conditor Africanus p. 159, 13 et Fers. 260* || rez cf. Sync. p. 126, 18 Bonn II nomen .. dedit cf. Africanus p. 168, 17 sg. Bouth ) [*]( EXPILATORES 5 in Achaia — 8 dedit excerpsit Isidorus Orig. 13, 22,3 9 ante—Aegyptum.. 52, 5 Amasis (amosis SVLP.) .. 8 Ioseph compilauit Seuerus chron. p. 452 ) [*]( 1 thelchises PRA thelcises D thalceses B; h. l. -ines Hieronymi co- dices || post] et carpathii post v || paulolum DB* || profngi in ras. m. 2 et supra gi nonnihil erasum (fu?) P (p Q m. 1) 2 -que] -quae D II quia] PBBD quod h || paenitus PB (sed a er. et demceps unius sersus duae partes erasae sunt in B) || congresu B congresso D || h acius D || humane D 3 habitacionis D || rodum P rohdum B || insulam quae] insolamq: D || offiussa] PRaA offiusa Bb obfasa B efuia D 4 antea | ∗ R ante B || tuta sed a in ras. P tutaE R tota BD tutam h || possessione] PRD possesione B possessionem h || coepersnt PB Deinceps spatium et nouus u. in P 5 ANTE usque ACHAIA 8 litteris maiusc. in B || a. a. n. c.] correxi ante annos nrbis M B) condite (-tę R2) PBBDv || mille quadragenta D || saeuum] seum B || diluῐum B 6 uastacione D || pluma D || totius paene « [eras. ne) P totius p.ene (er. a) R tocius paene ∗∗∗∗∗ I (4 uel 5 lite. er.) D paene totius B 7 ogygii] PBBD ogigi RM oggii 2 || conditur D 8 tempore D 9 anno ante urbem conditam M-vm B Anno ab nrbg conditi millesimo octauo D ante annos urbis conditae I.VIII. PR ante annos conditae urbis XVIII v || aput D ) [*]( V. ) [*]( 4 )

50
primum insolitam fastidiendamque ubertatem deinde iugem atque intolerabilem famem, cui Ioseph uir iustus et sapiens diuina prouisione subuenerit, Pompeius historicus eiusque breuiator Iustinus docet, qui inter cetera.

sic ait: Minimus aetate inter fratres Ioseph fuit; cuius excellens ingenium fratres ueriti, interceptum peregrinis mercatoribus uendiderunt.

a quibus deportatus in Aegyptum, cum magicas ibi artes sollerti ingenio percepisset, breui ipsi regi percarus fuit. nam et prodigiorum sagacissimus erat et somniorum primus intellegentiam condidit, nihilque diuini iuris humanique ei incognitum uidebatur:

adeo ut etiam agrorum sterilitatem futuram ante multos annos prospiciens fruges congregasset: tantaque experimenta eius fuerunt, ut non ab homine, sed a Deo responsa uiderentur.

filius Ioseph Moyses fuit, quem praeter paternae scientiae hereditatem etiam formae pulchritudo commendabat. Sed Aegyptii cum scabiem et uitiliginem paterentur, responso moniti eum cum aegris, ne pestis ad plures serperet, terminis Aegypti pellunt.