Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

huic uniuersae regioni, bonis male utenti, abundantia rerum causa malorum fuit. ex abundantia enim luxuria, ex luxuria foedae libidines adoleuere, adeo ut masculi in masculos operantes turpitudinem ne consideratis quidem locis condicionibus aetatibusque proruerent.

itaque iratus Deus pluit super hanc terram ignem et sulphur totamque regionem cum populis atque urbibus exustam, testem iudicii sui futuram, aeterna perditione damnauit,

ut nunc quoque adpareat quidem forma regionis sed inueniatur regio cineris, mediamque conuallem, quam Iordanes inrigauerat, nunc mare superfusum tegat.

tantumque [*]( AVCTORES 1 Sodoma-Segor cf. Genesis 14, 2.8, Africanus ap. Sync. p. 188 Bonn § 8 fort. Sapient. 10, 7.8 9 pluit -10 urbibus Genesis 19, 24 13 mediamque —14 mare Genesis 14, 3 ) [*]( 1 gumurra B gomurra D II adame P adamae R || seboin B || n secor sed secor D 2 fecuditas P faecunditas B \'3 lordanes P iordanis R\'BDv II defusus B || peropportune] sh per oportuna PRB peroportuna D 4 impendebatur R2D || unUuersae R 5 regione D || habnndantia B ∗∗bundantia (corr m. 2) P * abundantia (eras. a) R 6 habundantia B II luxoria PRlD luxoriae B || ex luxoria PRlD to om. B II foede libidinis D 7 mascoli in mascolus D \' 8 turpi dinem (tu al.) R || nec R2BD || considerantis D || conditionibus, R II aetatu*busque P 9 proruerint Rl II iratus est B II pluuit B 10 sulpor P II adque PaB 11 aeterna (a fin. ex e corr.) P || perdicione D 12 dampnauit RB (sed p er. in R) II appareat PRB 13 post regio cineris aut post damnauit (ut Paris. 4878 8. XIII) aut post tegat (ut Xt) addunt haec: illic (illicque X,) poma uirentia et formatos (-tl X,) Quarum racemos (-mi X1 -mus X1), ut (om. X1) edentibus (s. 8. al edendi m. 1 aut 2 G) gignant (generent G generat X1) cupiditatem, si carpas, fatiscunt (facescunt XI) in cinerem fumumque excitant quasi adhuc (om. XaZ) ardeant interpolata ex Hegesippo 4, 18 S, uelut GX1 (hic in marg.) X,, et Z II cyneris B || lordanes P iordanis RBDv 14 inrigauerat] BD irrigauerat R* mruguerat (corr. m. i) P inriguerat R1 II tegat (t prior in ras.) P. )

47
de rebus ut putatur paruis diuinae indignationis accensum est, ut propter hoc, quod illi, male utentes bonis, fructus misericordiarum nutrimenta libidinum fecerant, terra quoque ipsa, quae has habuerat ciuitates, primum exusta ignibus, post oppressa aquis, in aeternam damnationem communi periret adspectui.

Itaque nunc si placet hi, qui in Christum, quem nos iudicem saeculorum ostendimus, quantum in ipsis est sputa coniciunt, inter Sodomam et Romam discernant causas et conferant poenas; quae a me uel maxime ob hoc retractandae non sunt, quia omnibus notae sunt.

et tamen quam libenter sententias eorum acciperem, si illi fideliter ita ut sentiunt faterentur.