Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
huic mortuo Samiramis uxor successit, uirum animo, habitu filium gerens, auidosque iam usu sanguinis populos, per duos et quadraginta annos caedibus gentium exercuit.
non contenta terminis mulier, quos a uiro suo tunc solo bellatore in quinquaginta annis adquisitos susceperat, Aethiopiam bello pressam, sanguine interlitam, imperio adiecit. Indis quoque bellum intulit, quo praeter illam et Alexandrum Magnum nullus intrauit.
quod eo tempore ideo crudelius grauiusque erat quam nunc est, persequi et trucidare populos in pace uiuentes, quia tunc apud illos nec foris erant ulla incendia bellorum, nec domi tanta exercitia [*]( AYCTORES § 3 Iustin. 1,1 § 9 a quo tamen aliena sunt illa dum -ictus, cf. Ruehi, Jahrb. f. Philol. Suppl. 6 p. 158 §4.5 Iustin. 1, 1 § 10; 2 § 1-3.10. 8.9 || XLII cf. Eus. 11 et Oros. 2, 3 ) [*]( 1 peccu∗dum P pecodum BD || sanguinem] PR sanguine ABDv ||. bibere] PR uiuere BDv quiuere A 2 uincitur] v uincit∗∗ P nincit ABD ui∗cit R || docuit B || nouisime B || ioroastrem P z∗oro astrem (er. i ?) R 3 ∗regem R || ad uers. eumdemque-repertorem udscr. p omisso hoc * signo in contextu; uoluisse uid. reppertorem) Bm || cumdemque B || magi.cae (8 eras.) P || ut ferunt] offerunt D 4 ob- praesum B || difflcientem B 5 2oppugnatbem Rl oppugnat.urbem R* (deinde ur in or ai. m. mut.) || urbem] orbem P2 || aagita P1R1 sagitae paRI || ictu* erasa s P ∗ictu∗ in fine crasa s R || eamiramie] R2D samerames B semiramis PR1A 6 succesit B || fllium] BDAv feminun PR (e ex q R); cave lamina corrigaa || gerans P 7 po- T. pulus D, R1 (corr. m. 1) || duos et quadragenta D duos et XL BRb duo et IL PRa 8 terminis) certe hiie B 9 in om. Ah || L PRB || adquissitos B adquesitus D 10 susciperat D || aethyopiam B [j pressam] PRaD praeeam B obpressam (ob 1 P, deinde in op mut. ead. m.) B oppressam v 11 in tullit D || quoa (corr. m. 1 ut uid.) PR quos BD || preter D 13 crudilius D || grauiusquę D 14 trutidare P n populus D || uiuentis D 15 ezercicia D)
haec, libidine ardens, sanguinem sitiens, inter incessabilia et stupra et homicidia, cum omnes quos regie arcessitos, meretricie habitos, concubitu oblectasset occideret, tandem filio flagitiose concepto impie exposito inceste cognito priuatam ignominiam publico scelere obtexit.
praecepit enim, ut inter parentes ac filios nulla delata reuerentia naturae de coniugiis adpetendis ut cuique libitum esset liberum fieret.
Anno ante urbem conditam MCLX confinem Arabiae regionem quae tunc Pentapolis uocabatur arsisse penitus igne caelesti inter alios etiam Cornelius Tacitus refert, qui sic ait: