Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

sententiam creatoris Dei et iudicis peccanti homini ac terrae propter hominem destinatam semperque dum homines terram habitauerint duraturam omnes inuiti licet aut probamus negando ant confitendo toleramus, obstinatisque mentibus testis sibi infirmitas sua inurit, quibus fideliter scriptura non suaserit.

deinde refuso in omnem terram mari inmissoque diluuio, cum toto orbe contecto unum spatium caeli esset ac pelagi, deletum fuisse uniuersum humanum genus, paucis in arca fidei suae merito ad substituendam originem reseruatis, euidentissime ueracissimi scriptores docent.

fuisse tamen etiam illi contestati sunt, qui praeterita quidem tempora ipsumque auctorem temporum nescientes, tamen ex indicio et coniectura lapidum, quos in remotis montibus conchis et ostreis scabros, saepe etiam cauatos aquis uisere solemus, coniciendo didicerunt.