Historiae Adversum Paganos
Orosius, Paulus
Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.
mare hoc siquidem Magnum, quod ab occasu ex oceano oritur, in meridiem magis uergens angustiorem inter se et oceanum coartatae Africae limitem fecit.
unde etiam aliqui quamuis eam longitudine parem tamen multo angustiorem intellegentes, inuerecundum arbitrati tertiam uocare partem sed potius in Europam Africam deputantes,. hoc est secundae portionem appellare maluerunt.
praeterea cum multo amplius terrae in Africa ardore solis quam in Europa rigore frigoris incultum atque incognitum sit — quippe cum omnia paene animantia uel germinantia patientius et tolerabilius ad summum frigoris quam ad summum caloris accedant — ea scilicet causa est, Africam per omnia situ et populis minorem uideri: quia et natura sui minus habeat spatii et caeli inclementia plus deserti. cuius descriptio per prouincias et gentes haec est: [*]( EXPILATORES 5 arbitrati -12 est] ut inuerecundum dicerent tau- tae angutiae prouinciam tertiam dici partem; sed in Europa eam iudicmrunt reputandam, hoc est, ut non eam similem duae (sic) dicerent, sed de duabus uni subiectam quae ardore uenenoque deformis plus habet heremi quam montes 8 ) [*]( 1 racionis D || sequti B || ad uersum |quti—2 meridiem ma| in marg. r (i. e. require) B || siquidg (6 in em mut. m. 2) P qualia multa in P habentur uelut 2 meridiem, 5 angustiorem 2 ociano D || eioritM B 3 angustiorem - 4 fecit] praefocatur unde africae limes coartum (mc) et angustiorem claudit heremus В || angusciorem D || coarctatae (sic uersu medio, cum alibi m et n hoc - non exprimnntur nisi in uersus fine) B coartate DA || affricae B 4 fecit] PIBDA facit P2Rv || unde] hinc B || aliqui] qui B || longitudine parem) longitudinem habere existiment B || longitudinem P (sic -em A) || par∗em (fuissB t uid.) D 6 intellegentes] intellexerunt ut B || arbitrnti sunt — 12 est] c. SUpra || arbitrari A arbitrati sunt R2v 6 europa BDA || affricam B I depotautes D 7 hoc est del. h || portionis (-is in ras. 2, ex 6 ?) portiooem B portionis B1 || malluerunt BD || pręteria D propterea R1 8 affrica B 9 adque PlB 10 paenae RID || animancia D i, germinancia (prior n statim corr, m. 1, ex « ?) D || pacientius D 11 tulerabiliua B tollerabilius D to.lerabilius (1 erasa) R || calores D u accidant D || causa (u in ras.) P || affricam B 13 populus D || uidere D esse certissimum est B || habet 8 14 pati P* spacii D || inclementia] inigmad? 8 || descriptio] PaR2 describtio PbR1B discriptio L 15 prouintias R )
LIBYA CYRENAICA ET PENTAPOLIS post Aegyptum in parte Africae prima est.
haec incipit a ciuitate Parethonio et montibus Catabathmon, inde secundo mari usque ad aras Philenorum extenditur. post se habet usque ad oceanum meridianum gentes Libyoaethiopum et Garamantum.
huic est ab oriente Aegyptus, a septentrione mare Libycum, ab occasu Syrtes maiores et Trogodytae — contra quos insula Calypso est — a meridie Aethiopicus oceanus.