Historiae Adversum Paganos

Orosius, Paulus

Orosius, Paulus. Historiarum adversum paganos libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 5). Zangemeister, Karl, editor. Gerold: Vienna, 1882.

illa quoque praetereo, quae de Perseo Cadmo Thebanis Spartanisque per inextricabiles alternantium malorum recursus Palefato scribente referuntur.

taceo flagitia Lemniadum, praetermitto Pandionis Atheniensium regis flebilem fugam, Atrei et Thyestis odia stupra et parricidia caelo quoque inuisa dissimulo.

omitto Oedipum interfectorem patris, matris maritum, filiorum fratrem, uitricum suum. sileri malo Eteoclen atque Polynicen mutuis laborasse concursibus, ne quis eorum parricida non esset.

nolo meminisse Medeae,

amore saeuo sauciae
et pignorum paruulorum caede gaudentis, et [*]( AVCTORES § 6-10 fabuiae eodem fere ordine apud Eusebium enumerantur (cf. Moerner p. 87): § 6 Evs. 696, § 7 Evs. 690. 711. 696g. 700 (Palaephatus laudatus apud Eus.), § 8 Eus. 756. 710. 734. 711. 749. 756, § 9 Eus. 758.783, § 10 Eus. 782 || 13 amore saeno sauciae Ermius Medea 213 Ribb. ) [*]( 1 linocinio B || quia B || quoquae D || pylopem B || aepulis PR 2 dubitaret] PRBD dubitarit Av || inpendere (imp. al. tn. corr.) R || tedet BD || pylopis B pelopes D 3 adque PaB || traianos B troianus D 4 fabolis D || |caelebrari R || newglegentius B 6 adiunguntur B || de 8. lin. add. m. 1 P 6 cadmo] PR (d m. 1 in ras. R) cathmo B catmo D || sparthanieque PR || inertricabilis PaRaD || alternatium D 7 palefato PBBD (sic palefato hoc ⌣ alio atramento R) palefacto A |palaephato corr. v || flagicia D 8 limpniadum B flebelem D 9 athrei PR || tbyestis] PRaB thiestis D et post ras. R || c.elo (erasa a) P 10 muisu (corr. m. 2) P || dissimulo (mulo in ras. m. 2) P diasimolo D || oedippum D ydipum A hydippum PR aethyppum B 11 meritum Bt || mallo P2RaB 12 etheoclen D aetheoclen PA aetheoden R theoden B || adque PaB || polynicen] PR polinicen BD || motuis B 13 memil nisse R || medeael (ae al. atram.) R madae (d in ras.) B || amore saeuo] mores aeuo corr. in -more. saeuo m. 2 P amores - aeuo (a pr. in ras ) B amoris aeuo D amores B 14 sauciae (s in ras. al. m.) R || pegnorum B || paruolorum D )
63
quidquid illis temporibus perpetratum: conici datur, qualiter homines sustinuerint quod etiam astra fugisse dicuntur.

Anno ante Vrbem conditam DLX atrocissimum inter Cretenses atque Athenienses certamen fuit, ubi populis utrimque infeliciter profligatis cruentiorem uictoriam Cretenses exercuerunt;

qui nobilium Atheniensium filios Minotauro, utrum fero homini an humanae bestiae aptius dicam nescio, deuorandos crudeliter addicebant atque informe prodigium effossis Graeciae luminibus saginabant.

isdem diebus Lapithae et Thessali famosis nimium certauere conflictibus.

sed Thessalos Palefatus in libro primo Incredibilium prodit ipsos a Lapithis creditos dictosque fuisse Centauros eo, quod discurrentes in bello equites ueluti unum corpus equorum et hominum uiderentur.

Anno ante Vrbem conditam CCCCLXXX Vesozes rex Aegypti [*]( AVCTORES 2 astra tug.] respicit fort. ad Astraeam (cf. Ouid. Met. 1,150 et inprimis Iuuenal. 6, 19 ubi est: ad superos Astraea recessit hac comite, atque duae pariter fugere sororel) cap. 13 § 1 (atrociss. gqq.) et § 2 cf. Eus. 787 || § 3 et § 4 ignotus; cf. Eus. 776. et Hier. cod. Fux. (ubi etra corr. in etequi) || 10 Palaephatus in libro I Incred. loudatus est apud Eus. || cap. 14 Vesozes sqq.] Iustin. 2, 3 § 8-16 ) [*]( EXPILATORES 8 uerba informe - 9 saginabant (omisso effossis) ad- fert Aldhelmus epist. ad Acirc. p. 291 Giles || cap. 14 § 1-§ 4, cap. 15 hinc talia confecit Ante annum CCCCLXIX primum Amazones Seuerus chrom. p. 452 ) [*]( 1 quicquid PR quicquit B 2 hominis D || sustenuerint BD 3 quingentisimo sexagensimo D DC- et LX- B || atrocissemo D 4 atque athenienses om. B || adque P* et v || populus D || utrique Bt utrisque B™ 6 nubilium D || filius D || minatauro D 7 inhnmanae (in deletum) PR || crudiliter D 8 adque PaB || infurme D || efosis B || greciae RBD || lumi«nibus P 9 hiBdem PRD hiisdem B || laphythae B || thesali B 10 thesalus B the-\' salos D || palefatua] PRBAb palefactus DA* 11 incredibiliũ∗ (ũ ex us corr.) PR incridebilium D incredibile B || lapitis B || creditus dictusque D 12 centaurus D || descurrentes D || in bello (in add. in ras. m. 2) P || «equites R || uelut in unum B 13 aequorum B equorum (q in ras. m. 1, ex r ?) D 14 quadringentesimo octogesimo D || uesozel] PRBDA (item GNTF uesoges KMO uaesores E; nullus I ses, itemque infra; uesores v.; uesosis, nesosi, uesosis B Iordanis Get. 6 tribus il.; cf. Gutschmid in Iahrb. f. Phil. Suppl. 2 p. 194) )

64
meridiem et septentrionem, diuisas paene toto caelo ac pelago plagas, aut miscere bello aut regno iungere studens, Scythis bellum primus indixit missis prius legatis, qui hostibus parendi leges dicerent.

ad quae Scythae legatis respondent, stolide opulentissimum regem aduersus inopes sumpsisse bellum, quod timendum ipsi magis uersa uice fuerit propter incertos belli euentus nulla praemia et damna manifesta. porro sibi non exspectandum, dum ad se ueniatur, sed ultro praedae obuiam ituros.

nec mora, nam dicta factis insequuntur. primum ipsum Vesozen territum refugere in regnum cogunt, destitutum uero exercitum inuadunt omnemque belli apparatum capessunt, uniuersam quoque Aegyptum populauissent, ni paludibus inpediti repellerentur.

inde continuo reuersi perdomitam infinitis caedibus Asiam uectigalem fecere; ubi per XV annos sine pace inmorati tandem uxorum flagitatione reuocantur denuntiantium, ni redeant subolem se a finitimis quaesituras. [*]( 1 septemtrionem PR || p*ene (eras. a) R poenae D || pylago B 2 Btodens D || scitbis D 3 primas (imns in ras. angust.) P || hostit ∗∗bus (li er.) R hostebus D 4 legis RaD || adquę (t m. 2) P adq; in adque̢ corr. al. m. R adque B atquae (sic.-q̢̢) D cf. 1,15 §4 || scithae B || respondent] PR responderunt BDv || Btulide D 5 susisse (p al. m.) R sumsisse PBD || quo B 6 sibiipsi R || ueraa uice fuerit om. B || pp radendo ex pp factum P pp R || inCertos (C ex t) R incertus D 7 euentos D 8 exspectandum] B exp- PRD || predae D 9 lturos P iturus (us in os corr.) R iturus D || facta B || insequuntur] R* insequntur B insecuntur PRlD 10 uesozen] PRA uesozem BD || refugire D 11 apparatum] PRBD 12 populauissent] PRBD -assent h || ni] PRXBD nisi v niai nili R\' (interpolatum fort. ex Iordane 6) || impediti RD 13 repellentur PRa || infinitis R 14 caedib; (ib; in ras.) R || asiam] iam P1R (i atr. obscuriore in R) || uectegalem D uectigabilem B || quindecim B quindecem D 15 immorati D || uxorum] oxoroI D || flagitacione D || denuntiantium] Bv denuntiantibus PRA (sed ib; in v corr. et d in ras. R) denunciantibuB D denuntianti Z 16 sobolem RbB || se om. AR% sed uersu extremo al. m. add. in R || * finitimiB (a s. s. m. 2) P |a flnitimis (a in ras. al. m.) R; ex flnitimis Iustinus )

65

Medio autem tempore apud Scythas duo regii iuuenes Plynos et Scolopetius. per factionem optimatium domo pulsi, ingentem iuuentutem secum traxere et in Cappadociae Ponticae ora iuxta amnem Thermodontem consederunt campis Themisoyriis sibi subiectis; ubi diu proxima quaeque populati conspiratione finitimorum per insidias trucidantur.

horum uxores exilio ac uiduitate permotae arma sumunt et, ut omnibus par ex simili condicione animus fieret, uiros qui superfuerant interficiunt atque accensae in hostem sanguine suo ultionem caesorum coniugum finitimorum excidio consequuntur.

tunc pace armis quaesita externos concubitus ineunt, editos mares mox enecant, feminas studiose nutriunt inustis infantium dexterioribus mammillis, [*]( AVCTORES § 1-2 (—sumunt) Iustin. 2, 4 §1 — 4 (medio.. tempore sic exscripsit temere omissis Iustinianis 2, 3 § 17 sq.) § 2 (et ut qq.)—§ 4 Iustin. 2, 4 § 7-12. ) [*]( EXPILATORES 1 Linus (sic) et Scol... pulsi.. 3 in Capp. -4 Theais Sciriis (sic) excerpsit Seuerus Ghron. p. 468 sq. 6 aqq. de quibus (quas ec m. 1 quibus et m. 2 B) feminis (-as D) bellatricibus (-ces B) Orosius in primo uolumiue professa uoce testatur Iordanis Get. 5 codd. D et Ambros. ) 6 horum uiores.. p. 66, 1 Amazones-2 Lampeto..8 cum Marpesia : 9 trucidantur-Sinope.. p. 67, 3 tunc.. regno praeerant. 4 Orithyia.. 6 sororea — Menalippe.. 7 retentae.. 8 Menal. ..9 reddidit—10 potita est excerpsit Seuerus Chron. p. 454 ) [*]( 1 iput Pa || regi BD || iuuemis D || plrnns D plenius B 2 scolopetius] PRlDB scolopitius al. m. R || faccionem D || optimatium] P obtimatifl (b in p corr.) R optima cium D optimatum Bv 3 inuentutem (n in ras.) P || ponticae] PR2BD pontique R2h 4 thermodobtem] PRD theranodontem B || consedirunt D || themiscereis B themis cereis D 5 queque D 6 exilio] PRBD 7 uiduetate D tl eximili (corr. m. 2 in P) PR 8 conditione R 9 adque P2B 〈at〉q (at euanidae et incertae) D || sangumem (. m. ant.) D || suo] PRBD suorum h 10 consequntur B consecuntur PR 11 quesita D || concubitos B (paenultima fuisse o et alia m. in u esse corr. wid.) R || ∗∗eunt (corr. m. 2) P || mox (prima hasta ex e statim corr. m. 1) D II | enecaat (e pr. fort. ex corr. add.) R enegant D 12 feminas P || studiosae D || infantum] PRD imfantum B || dexterioribu] PRD caaterio (sic) Bk dexterio B || mammillis] PRaD mamillis Rb mammellis B ) [*]( Y. ) [*]( õ )

66
ne sagittarum iactus impedirentur; unde Amazones dictae.

harum duae fuere reginae, Marpesia et Lampeto, quae agmine diuiso in duas partes uicissim curam belli et domus custodiam sortiebantur.

igitur cum Europam maxima e parte domuissent, Asiae uero aliquantis ciuitatibus captis, ipsae autem Ephesum aliasque urbes condidissent, praecipuam exercitus sui partem onustam opulentissima praeda domum reuocant, reliquae ad tuendum Asiae imperium relictae cum Marpesia regina concursu hostium trucidantur.

huius locum Sinope filia capessit, quae singularem uirtutis gloriam perpetua uirginitate cumulauit.