Carmina
Orientius, Saint
Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- panis: in hoc nostrae quod sint alimenta fidei.
- hostia uiua deo, summus cur ipse sacerdos?
- se quia sanctificans patriis altaribus offert.
- nunc ratio: haec ratio est, per quam stat fabrica mundi.
- uirga: quod errantes ut uerbere corrigat actus.
- piscis natus aquis: auctor baptismatis ipse est.
- saepe aquila: e terris quoniam reuolauit ut ales.
- LAUDATIO.
- Denique, ne multis tam multa et magna moremur,
- est oculus: cognosco deum, uidet omne deus cor.
- unde propheta? breui quoniam t futura reuelat.
- angelus unde? sui quia nuntius extitit ipse.
- brachium, ab amplexu quo continet omnia, dictus.
- quidquid id est, agnosco, tuum est, quo, sancte, uocaris.
- magnitudo operum tot rerum nomina celat: [*]( v 128 aratrum suspectum an rutriunV sibigat Al 129 confessos et ego confessor est A flos, confessores Commirius 130 angularis A 132 nescit A nesciit Commirius 134 adeptiuo A sese Commirius se A 137 spetulum A 138 paradyso A 139 sub A 140 nostra A a\' 144 errentes A 148 st A et sic alternis uersibus omissa est littera initialis 149 uentura Commirius reuelet A reuelat Martene 150 nuncius A 152 agnosco ego agnosce A quo ego quod A )
- sed propriis meritis tanti censentur honores.
- causa facit titulos, dat scire uocabula uirtus.
- tu sublime sedens agios, benedictio nostra.
- tu deus Emmauel: nobiscum habitabile numen.
- tu dominus Sabaoth pugno tegis omne quod usquam est.
- te domus Israel, confessoresque beati,
250