Carmina
Orientius, Saint
Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- estne deus uiuus, deus insuperabilis hosti,
- ultio perfugium requies lux uita fides spes?
- a patre noscendus, quod sit sator atque animator:
- a cruce, quod uindex propulsatorque gehennae,
- errorum ablutor, pax fida, remissio larga.
- natus amore hominis, passus ratione salutis,
- functus lege obitus, rediuiuus in aethera celsum,
- sede sedens patria, super omne salutifer aeuom,
- unde humilem dignatus humum, remeabilis illo.
- peccati pretium, peccandi nescius ipse,
- participans famulos, conformans glorificatos.
- en tibi quam pulchrum per limina nostra tropaeum,
- Christe, micat; quam clara patri uexilla reportas,
- sanguinolentus adhuc, etiam quod et antea, semper
- in uirtute potens, in maiestate perennis.
- cur tamen hanc speciem teneat crucis edita forma
- monstrat adorandum tota ratione character.