Carmina
Orientius, Saint
Orientius, Saint. Poetae Christiani Minores, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum latinorum, Volume 16, Part 1). Petschenig, Michael, editor; Ellis, Robinson, editor; Brandes, Wilhelm, editor; Schenkl, Karl, editor. Vienna, Leipzig, Prague: Tempsky, Freytag, 1888.
- Quod fuit a seclis, quodque est in secla seclorum,
- semper erit, quia semper erat, sine fine manens est.
- et super omne quod est, sine quo nihil, omnia cui,
- omniparens uerbum, uerbum deus omnipotens f
- cum patre qui solus, cum quo pater et deus t solus,
- hoc erat, et nondum natura acceperat ortum.
- semen enim Christus, Christus primordia rerum,
- Christus honor terrae, tremor orbis, gloria caeli.
- - ex dominante deo rex et do mill at or in altis,
- unicus ante omnes genitus, genitore sed illo
- quem genuit nullus, per quem gignentia cuncta:
- t quaesumus optamus tremimus ueneramur amamus.
- totus et (ex) toto, totum diffusus in orbem.
- non idem, sed prorsus idem, similisque simulque,
- tantundem et pariter, sic filius et pater unum
- nomine diuisum nomen, substantia mixta est,