Iam illud quale est. quod in multis locis etiam parietes lauare uoluistis et inclusa spatia aqua salsa spargi praecepistis. o aqua quae dulcis a deo creata es, super quam ante ipsos natales mundi sanctus spiritus ferebatur. o aqua, quae ut purum faceres orbem, lauisti terram! o aqua, quae sub Moyse, ut naturalem amaritudinem perderes. indulcata ligno tot populorum pectora suauissimis haustibus satiasti! restabat tibi [*]( 17 cfr. Gen. 1, 2 19 cfr. Exod. 15, 23-25 ) [*]( 1. executio] excusatio RBv uelamina] uolumina coniecit Cochl. et probauit Casaub. strumenta MBv (instrumenta Cochl.), ins/trumenta C (sed cfr. p. 30, 1) 2 extorxistis B quae iamdudum—extorsistis om. CG in communione RBvb (cfr. p. 152, 19) 3 extorcistis B id est cum codic. CG pallas] pallia propos. Casaub. (cfr. Uictor. Utic. 1, 39; 2, 16) 4 omnia om. RBvb 5 lauisti (s add. m. 1) B sine e dubio CG 6 prouidentig, (e s. l. m. 1) B 7 laua... dimitte RBvb 8 facis CG corrup.] concupisti RB, concupisti, diligentia tua p. v 9 codicem non lauas om. RBv 10 est ante in om. vb in alteram B non potest negari offendi v offenderis in una RB 11 in unam G in alter B promereris] praemereris (re del. m. 2) C pre mens G 12 uideris esse CG 14 et parietes v 15 inclusa] in causa RBv (Cochl. coniecit sine causa) aqua om. RBv 16 dulcis quae CG creata est codd. supra quam et ante CG ipsius natalem RBvb 17 spiritus sanctus B 18 lauisti terrarult. rabidam gentem CG moysen RB )
154
post promotionem non leuiter degradari. praesentia Moysi in te amaritudo moritur et a scismaticis hodie cum catholicorum turba dulcedo tua uexatur. pares patimur bellum, pares expectamus uindicem deum. dic, frater Parmeniane, quid uobis fecerat locus, quid ipsi parietes, ut a uobis ista paterentur. an quia illic rogatus est deus? an quia illic laudatus est Christus? an quia illic inuocatus est spiritus sanctus? an quia uobis absentibus illic prophetae et sancta euangelia recitata sunt? an quia illic fratrum iamdudum litigantium concordauerant mentes? an quia unitas deo placita in qua habitaret, inuenerat domum? indicate, quid illic lauare potuistis. si catholicorum uestigia et in uico et in platea calcauimus, quare non omnia emendatis? nam et fouendorum corporum causa eadem nos et uos lauacra pariter abluerunt et ante uos frequenter nostrorum loti sunt multi. si post nos purificanda putatis omnia, lauate et aquam, si potestis; aut si uestigia, ut supra diximus, nostra uobis uidentur esse polluta; sufficeret terra; ut quid et parietes lauare uoluistis, in quibus humana non possunt poni uestigia? parietes non calcare, sed tantum uidere potuimus. si et quod tangit aspectus, lauandum esse censetis, cur cetera dimisistis inlota? uidemus tectum, uidemus et caelum, haec a uobis lauari non possunt. illa lauando promeriti estis deum, ista non lauando inexpiabile uidemini incurrisse peccatum. cum igitur alibi quasi diligentes uideri uultis, alibi neglegentes estis inuenti — si tamen
[*]( 1 praesentia] prece antea coni. Oasaub. Exod. 15, 25 adferens 2 et ab CG scimaticis (s. I. m. 1 s) B 4 uindicem] iudicem CG dicite RBvb 5 a nobis- om. RBvb 7 illuc inuocatus R est X (sic) B 9 illic iamdudum fratrum CG 10 concordauerunt B 11 habitabat vb 12 plateis CG 14 nunc pariter habemus et ante CG 15 si om. Bv I 1 16 ausi (t 8. l. m. 2) C 17 diii BBvb esse uidentur vd, nostra esse nobis uidentur b 18 ut om. BBvb, ut qui CG 21 censeritis B in lota G, in lota B uidimus t. uidimus BB 22 tectum] tecum B 23 si illa (illaip) C,G estis promeriti CG deum] dominum RB ista] illa CG 24 diligentes essetis inuenti (cetera desunt) RBv ) 155
diligentia dicenda est stultitia et, ut uero nomine appellem, uanitas uestra: nisi forte quia hoc faciendo in pauorem misistis populos inperitos, ut, quia lota est columna, lauarentur et corpora. si in his rebus consilium latet, miseros subtiliter decepistis; si talis res sine consilio gesta est, manifesta est uestra hebetudo. haec uos stulte fecisse et a uobis seducti cognoscunt nec uos ipsi negare poteritis.
Quid referam etiam illam inpietatem de uestra coniuratione uenientem, quia ad hoc basilicas inuadere uoluistis, ut uobis solis cimiteria uindicetis non permittentes sepeliri corpora catholica? ut terreatis uiuos, male tractatis et mortuos negantes funeribus locum. si inter uiuentes certamen fuerat, odia uestra uel mors aliena conpescat. iam tacet, cum quo paulo ante litigabas; quid insultas funeri? quid inpedis sepulturae? quid cum mortuis litigas? perdidisti malitiae fructum. et si corpora non uis in unum quiescere, animas tamen in uno apud deum positas non poteris separare.