S. Optati Milevitani libri VII
Optatus, Saint, Bishop of Mileve
Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.
Hoc tamen inmane facinus a uobis geminatum est, dum fregistis etiam calices, Christi sanguinis portatores, quorum species reuocastis in massas merces nefariis nundinis procurantes — ad quam mercem nec emptores eligere uoluistis — sacrilegi, dum inconsiderate uendidistis, auari, dum uenditis. passi estis etiam conburi manus uestras, quibus ante nos eosdem calices tractabatis. eam rem tamen passim uendi iussistis, emerunt forsitan in usus suos sordidae mulieres, emerunt pagani facturi uasa, in quibus incenderent idolis suis. o scelus nefarium, o facinus inauditum auferre deo, quod idolis praestes, subducere Christo, quod proficiat sacrilegio!
Sed uideo hoc uos loco inuidiam nobis falso conflantes ad Aggaeum prophetam uelle confugere, ubi scriptum est: quae tetigerit pollutus, polluta sunt. liuore interueniente facile est iratis iactare conuicium; sed semper dum intenditur crimen, necessaria est manifesta probatio. quis enim nostrum intrauit templa? quis uidit sacra sacrilega? pollui homines possunt fumis, nidoribus, sacrilegiis, sacrificiis, sanguine; sed in hac causa quis ingressus est templum? quis incendit idolis? quis inmundis nidoribus maculatus est? quis sanguinem uel pecudis inmundae uel hominis fundi aspexit? [*](14 Aggae. 2, 14 ) [*]( 1 hoc tam C a nobis om. RBvb gemin. est (in ras.) B 2 porti- II tores BB 3 reuocastis (castis in ras.) B reuocatis (s 8. I. d m. 2) C mercedem ... prouocafltes RBv 4 aquam (sic) R, aquam v (corr. Cochl.) mercem om. RBvb 5 sacrilegium admisistis dum CG auari dum uenditis om. RBvb (haec uerba Dup. post eligere noluistis transposuit) 7 tractatibus v (tractabitis Cochl.) tam (~ m. 2) B, tam Gv, cum d passim uendiuis sistere. Emerunt v (Cochl. propos. iam (loco tam) passim uendidistis aere) 8 iussisti B sordid$(t add. m. 2) £ 11 prestet G 12 uos hoc loco CGb 13 aggeum libri e e 16 manifestanda v 18 fumis (e s. I. m. 2) R, fumlis (e s. I. m. 1) B, e fumi sacrilegis Casaub. sacrilegi? (o s. I. m. 2) R, sacrilegos (sic) B, sacrilego v sacrilegis nidoribus sacrificiis b sacrificiis om. RBv * 19 in hoc (a s. I. m. 2) B ingressis est CG 20 intendit v est qui B 21 sanguine CG inmundi (§ s. 1. m. 2) B. inmundi CBG )
Iam illud quam stultum, quam uanum est, quod ad uoluntatem et quasi ad dignitatem uestram reuocare uoluistis, ut uirgines dei agere paenitentiam discerent, ut iamdudum professae signa uoluntatis capitibus postea uobis iubentibus inmutarent, ut mitellas alias proicerent et alias accepissent. primo dicite nobis, ubi uobis de mitellis aliquid mandatum est. uirginitas enim uoluntatis res est, non necessitatis. denique stabularius ille Paulus apostolus, cui confossus peccatorum uulneribus populus commendatus est, duos denarios, quos erogasset, acceperat, duo scilicet testamenta, haec per doctrinam quasi sumptus inpendit, docuit, quomodo coniugales christiani debeant uiuere: de quo cum quaereretur, quid de [*]( 16 — p. 150, 8 cfr. Fulgent. Rusp. ad. Mohim. 2, 13 (193 Mgn.) 18 cfr. Luc. 10, 34. 35 ) [*]( * O 1 illuc BBv dic. aominus CG 2 iam gliquid (a del. et o suprscr. m. 2) R, aliquid v (corr. CochZ.) 4 possunt habere v quantam (n in ras.) C 7 si (s. I. m. 2) R 9 sed de B 10 illud quod st. B est om. vb 11 uoluistis (in ras.) B 12 nirgi (sic) B agerent... discentes (dicentes m. 1 B) RBv agerent (om. discentes) b 13 postea] imposita Casaub. accepissent postea uero nobis v uobis] uero RB nobis iubentibus om. C 14 m. alias] m. aurea? BBv et om. BBvb acciperent d 15 dicite nobis om. RBv, dicite ubi b aliquid de mitella MBvb 16 uirginitas enim-aut cogit (p. 150, 8) Optati uerbis usus adfert Fulgentius l. I. non necessitatis om. B 17 illl apostolus Paulus sic apud Fulgentium conf$ssus (o s. Z. m. 2) (J peccatoribus in uulneribus B 18 est om. BBvb 21 debent v a quo edd. (praeter FuZgent.) de quo ipse cum CG )
In hoc genere quanta damna fecistis deo, quanta lucra diabolo procurastis! conflastis inpie calices, crudeliter confregistis et inconsulte rasistis altaria; puellas miseras non sine obprobrio, ut secundam mitellam acciperent, coegistis, cum de prima in lectione recitari non possit. et illud praetermittere nequeo, quod nec deo est placitum nec a uestris cultoribus excusari nec ab aliquo homine defendi potest. per iudicia saecularia et leges publicas diuinae legis instrumenta executione officiorum a plurimis extorquenda esse duxistis, uolentes soli habere, quod pax in commune possederat. non uereor christianus dicere, quod uobis postulantibus gentilis [*]( .. 1 consecratQs (a s. I. m. 2) R, consecratas Bvb aspaersistis (ae tao a corr.) R, aspersistis Bvb inmundis-iussistis om. RBv 2 perfandi] Cochl. coniec. perfudistis id om. CG 3 uelociter reuocare (reuore B) nelletis BBvb produristis] interposuistis BBvb, protraxistis d retroactae CG 4 detractis coniec. Cochl. 5 petitores ni raptoresque CG murauerant CGv (muniuerant Cochl.) muyauerant (ni 8. l. m. 2) R, muniuerant B 7 reptores (a s. I. m. 1) C 8 rapit JDG 9 acciperet(taJdLm. £ )22 postolabat (us. l.m. 2)JR 10 tanta damnaRBvb fecisse RB 11 conflatis (s s. I. m. 1) C ac crudeliter confregistis (om. et) inconsulte CG crud. fregistis RBvb crudeliter om. d 13 obprobrioip (sic) R secunduqi (u fin. corr. in 0 m. 11 R, secundo B secundas mitellas CG 14 cum de prima—non possit om. b in om. RBv de prima lectio (= scriptura) Casaub. 17 diuina elegis (coniunx. m. 2) C 18 eisequtione (sic) ... a\'plurimis (\' m. rec.) C extorq...J eripienda esse dixistis RBvb 19 haberi v in communione edd. e n possiderat (e s. I. m. 2) R 20 nerear G postolantibus (u s..m. 2) R )
Iam illud quale est. quod in multis locis etiam parietes lauare uoluistis et inclusa spatia aqua salsa spargi praecepistis. o aqua quae dulcis a deo creata es, super quam ante ipsos natales mundi sanctus spiritus ferebatur. o aqua, quae ut purum faceres orbem, lauisti terram! o aqua, quae sub Moyse, ut naturalem amaritudinem perderes. indulcata ligno tot populorum pectora suauissimis haustibus satiasti! restabat tibi [*]( 17 cfr. Gen. 1, 2 19 cfr. Exod. 15, 23-25 ) [*]( 1. executio] excusatio RBv uelamina] uolumina coniecit Cochl. et probauit Casaub. strumenta MBv (instrumenta Cochl.), ins/trumenta C (sed cfr. p. 30, 1) 2 extorxistis B quae iamdudum—extorsistis om. CG in communione RBvb (cfr. p. 152, 19) 3 extorcistis B id est cum codic. CG pallas] pallia propos. Casaub. (cfr. Uictor. Utic. 1, 39; 2, 16) 4 omnia om. RBvb 5 lauisti (s add. m. 1) B sine e dubio CG 6 prouidentig, (e s. l. m. 1) B 7 laua... dimitte RBvb 8 facis CG corrup.] concupisti RB, concupisti, diligentia tua p. v 9 codicem non lauas om. RBv 10 est ante in om. vb in alteram B non potest negari offendi v offenderis in una RB 11 in unam G in alter B promereris] praemereris (re del. m. 2) C pre mens G 12 uideris esse CG 14 et parietes v 15 inclusa] in causa RBv (Cochl. coniecit sine causa) aqua om. RBv 16 dulcis quae CG creata est codd. supra quam et ante CG ipsius natalem RBvb 17 spiritus sanctus B 18 lauisti terrarult. rabidam gentem CG moysen RB )
Quid referam etiam illam inpietatem de uestra coniuratione uenientem, quia ad hoc basilicas inuadere uoluistis, ut uobis solis cimiteria uindicetis non permittentes sepeliri corpora catholica? ut terreatis uiuos, male tractatis et mortuos negantes funeribus locum. si inter uiuentes certamen fuerat, odia uestra uel mors aliena conpescat. iam tacet, cum quo paulo ante litigabas; quid insultas funeri? quid inpedis sepulturae? quid cum mortuis litigas? perdidisti malitiae fructum. et si corpora non uis in unum quiescere, animas tamen in uno apud deum positas non poteris separare.
Omnia denique, quae a uobis geruntur, ex toto narrari non possunt, sed tamen concedantur uobis, qui erroris huius magisterium possidetis. iam et de uestris silere quis posset, de illis scilicet, quos aut factione aut subtilitate, ut uestros faceretis, seducere potuistis, non solum masculi sed etiam feminae: ex ouibus subito facti sunt uulpes, ex fidelibus perfidi, ex patientibus rabidi, ex pacificis litigantes, ex simplicibus seductores, ex uerecundis inpudentes, feroces ex mitibus, ex innocentibus malitiae artifices. post quod ad uos delapsi [*]( 1 dicenda est] dici potest CG appelletur RBvb 2 in pauore libri « • 3 lauarentar (sic) B 4 misericors B 7 poteriti (s add. m. I) B 8 et illam CG 9 qui C inuadere tioluistis (e uo ex correctura m. recent.) Q 11 terreretis RBv tractastis RB 12 fuerat certamen edd. 14 litigebus (corr. m. 1) R imputas sepulturae v 15 sepulturam edd. (cfr. Ronsch Ital. 413) litigabM (sic) R perdis CG 17 tamen in unum Cochl. 19 sed concedatur (om. tamen) RBvb 20 possit C 21 et de illis v 22 faciatis v et non solum CG 23 ex hominibus v factae C, facte G 24 rabidi (b corr. ex u m. 2) C 25 ex mitibus feroces CG 26 post quot B delapsi sunt aut delapsi (sic) v )
Post traditores ostensos et sanctam ecclesiam demonstratam, post repulsas quas ingerebatis calumnias et post peccata uestra, quae a deo increpari meruerunt, ordine suo et iteratio sacramentorum et praesumptiones uestrae et terrores ostensi sunt. iam responsorum dictorumque nostrorum finis esse debuerat; sed quoniam post inuidiae siluam securibus ueritatis abscisam uideo adhuc uestras uel uestrorum [*]( INCIPIT LIBER SEPTIMVS (rubr.) B fol. 5sb, INCIPIT PFATIO C fol. 7*, Incipit liber septimus B fol. 60* 1, Incipit prefatio G fol. 57* . additur huius libri argumentum, a quo incipit A fol. 4 a cp. primum et secwndum fere totum continens, in ABBG idemque exhibetur in P fol. 244 a: In hoc nouissimo (Septimus [rubrJ nouissimo P, in hoc om. PBB) libro hoc est septimo (hoc e. sept. om. CG) continentur (continetur P, continent. * A, om. BB, sed postea add. post demonstrati) traditores, qui in primo libello (libell* A, libro CG) sub nominibus (• • b nominib [sic] A) suis et locis et confessionibus sunt (confession . * * * . * nt A) demonstrati (dem.. s/trati A, demonstrati continetur BB), non (om. CG) graue (grauem P) peccatum habuisse (i eras. A), qui necessitate, non uoluntate peccauerint (uolumtate pecca • * < < nt A), bono unitatis etiam tales in communione (in com * ... * ne A) recipi potuisse (potuissent A, etiam tales-recipi potuisse interciderunt in CG). EXPLICIT PRAEFATIO FELIC • • E • (i q. feliciter) et uersu sequenti LEGAS (quod verbum cum tribus lineis proximis-ingerebatis calum rubr.) A, INCIPT LIBER VII C, Incipit. Liber. Septimus. Sancti. Optati. (rubr.) G 2 bostensos (h suprasc. m. 2) C demonstrata A, demonstratS (~ m. 2) C 3 ingeratis G calunias B 4 p*ccata.... a do»«crepari A or**ne suo A 5 iteratio] ratione R, ratio Ab, traditione CG, oratione B (corr. Dupin.) *acramentorum A presumptiones (s fin. add. s. I. m. 1) B, »rac»«*»onis (siue rae..) A errores ABBb 6 sunt uel sint A dio«rumque (membr. perforata) A 7 securi/b*» A 8 uideo (o minus clare scr.) A ues/tras A uel uestrorum oni. b )