S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Nam quod ad amplificandos tractatus tuos, frater Parmeniane, Naaman Syrum quasi inmaturam quandam durissimorum nascentium uulnerum massam diu describere uoluisti, quid hoc ad praesentem pertinet causam? bene hoc diceres et longa oratione recte uti potuisses, si inuenires aliquem catechumenum scabrosissimis moribus, qui gereret durissimam mentem, qui lenissimam gratiam aquae salutaris accipere detrectaret. bene hominis innouationem uerbis a te dictis ostenderes, bene ueternosam naturalem duritiam in infantilem carnem inmutari ac molliri posse monstrares. in hoc uero negotio, quod inter partes tempore praesenti tractatur, ut quid a te talis commemorata est lectio? in qua non legitur aliquis illum leprosum Syrum ante dictum uel iussione Helisaei lauisse, ut merito denuo melius lauaretur. quod et si fieret, nec sic nobis occurreret, quod recte imitari possetis. non enim legitur ille prius lauisse in fluminibus Syriae aut ab aliquo lotus esse et nihil profecisse. nam et si hoc legeretur non ad Helisaei laudem, qui non lauit, sed consilium dedit, sed ad Iordanis gloriam pertineret, illi homini in eo flumine primitiuam gratiam prouenisse, in quo postea sub Iohanne per confessionem in paenitentiam populorum peccata fuerant moritura. [*]( 13 cfr. IV Reg.\'5-) [*]( 1 nam quod applicandos (om. ad) G amplificandum v 2 naman B Namansyrum G quando duriss. B 4 ad ante praesentem om. MB ad pertinet (ad s. l; m. 1) R, pertinet ad B dicere RBv 5 sed longa RBv si] ut BBv 6 caticumenum BB, caticuminum G scabrosis G 7 aquae om.. RBv 8 detractaret (e s. l. m. 2) B, detractaret vb nouationemJJa® a te] ante v 9 ueterosamB infantili carne (om. in)i2jBv 10 hoc uerfoo (sic) R, h. uerbo B 11 partes est RB 12 aliquem G 13 syrum om. G iussionem G (quod iam Casaub. proposuit) 18 & 18 helisei libri (helisey B u. 13) 14 t (n 8. l. m. 2) R, et B denuo om. G nec si nobis B 16 lotum G 17 esset RB 18 ad ipsius iordanis gratiam pertinere (sic) G (cfr. p. 136, 20 ubi gratia in G commutatwr uerbo gloria) 21 professione (om. per) penitentie populi G in penitentia BBb )

140

Postremo qualis est illa pars tractatus tui de caelestibus nuptiis, ubi spem amputans futurorum totum in praesenti tempore posuisti dicendo a societate uestra proiectum esse eum, qui ianitores et ministros fefellerit uestros, ut a communione fidelium foras cum iniuria mitteretur. si ita est, nihil est, quod speret fides, nihil, quod resurrectio repraesentet, nihil, quod in caelis amplius expectetur, nihil, quod rex ille [caelestis] et pater familias deus in suo conuiuio agnoscat, cum praesentia multorum gaudeat et de aliquorum absentia contristetur. et multos dicat uocatos, paucos uero electos; nihil erit, quod irascatur uestem nuptialem non habenti, cum filius dei ipse Christus sit sponsus et uestis et tunica natans in aqua, quae multos uestiat et infinitos expectet nec uestiendo deficiat. sed ne quis dicat temere a me filium dei uestem esse dictum, legat apostolum dicentem: quotquot in nomine Christi baptizati estis, Christum induistis. o tunica semper una et inmutabilis, quae decenter uestiat et omnes aetates et formas nec in jnfantibus rugatur nec in iuuenibus tenditur nec in feminis inmutatur! aderit profecto ille dies, ut caelestes nuptiae incipiant celebrari; illic qui baptisma singulare seruauerint, securi discumbent. nam. quicumque a uobis se rebaptizari consenserit, huiusmodi homini non denegatur resurrectio, quia credidit in resurrectionem carnis; resurget quidem, sed nudus. sed quia nuptiali ueste a uobis se expoliari permisit, hanc patris familias auditurus est uocem [*]( 10 cfr. Matth. 22, 14 15 Gal. 3, 27 ) [*]( 1 qualis-para (in ras.) B est et illa G 4 fefellerat v uestrum RB 5 nihil] non RB 7 nihil in cael. BBv ille rex G 8 caelestis om. BBvb, (quod cum sequatur deus, uncinaui Stlperfluvm) 9 cum ad presentiam G 10 et] ut G et paucos (om. uero) BBb. 11 erat v, idem propoa. Casaub. 14 ne qui G 16 induistis] uos uestistis G 17 innumerabilis quae BBvb 18 rugat libri 21 nam om. b 22 se om. R baptizari v consenserunt RBv (corr. Cochl.) e homini om. B 23 in resurrectione Gb 24 resurgit (e s. l. m. 2) R, resurgit B sed quia] et quia G 25 se spoliari G )

141
\'amice — hoc est diccre: agnosco te — aliquando renuntiaueras diabolo et ad me conuersus fueras et dederam tibi uestem nuptialem; ut quid sic uenisti non habens, quod tibi dedi?\' hoc est dicere: quare non habes, quod tibi dedi? nemo enim potest irasci non habenti rem, quae data non sit. uestem nuptialem inter istos acceperas et solus non habes? quare nudus et lugubris uenisti? quis tibi detraxit spolia? quas fraudulentas adisti fauces? quos incurristi latrones? quotquot tales uenturi sunt, locum in illo conuiuio non habebunt.-