S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Iam et mendacium uestrum hoc loco iuste damnari potest, quo cotidie a uobis sacrificia condiuntur. nam quis dubitet uos illud legitimum in sacramentorum mysterio praeterire non posse? offerre uos deo dicitis pro ecclesia, quae una est. hoc ipsum mendacii pars est unam te uocare, de qua feceris duas; et offerre uos dicitis deo pro una ecclesia, quae sit in toto terrarum orbe diffusa. quid? si unicuique uestrum dicat deus: quid offers pro tota, qui non es in tota ? si nos uobis displicemus, quid uobis fecit Antiochia ciuitas, quid Arabia prouincia, unde probamus uenientes a uobis esse rebaptizatos ?

In uno tibi solo, Parmeniane frater, ingrati esse non possumus, quod ecclesiam nostram, id est catholicam, quae continetur toto orbe terrarum, quamuis ab ea sis alienus, laudare uoluisti in numerando dotes, in quarum numero satis [*]( 1 uindicastis G plantationis G 2 sun (sic) B 4 paradisso P, paradysum R, paradisum Bvb 5 hostus B diffusę.s (adscr. i. mg. u m. 2) G orientis septemtrionalis (om. et) G 7 quos 1łłV:ÇQŞ (del. m. 1 ?) G contra uos soli quos B 8 communi (adscr. m. recentisa. onis) G 9 consostium B 11 quod Rv, quo decoti die B condiuntur] condemnantur v 12 et uos B illum G 13 afferre d 14 pars est unam a 9 (utrumque del.) et offerre uos dicitis deo] supra haec uerba litt. minor. scr. te uocare de qua feceris duas P 15 faceris B deo om. RBvb offerre deo d 16 uni cuique B 17 offeres P 18 Anthiocia P, antiohia (c s. I. temmsime ser.) G 21 frater Parm. G 23 terrarum orbe G sis alienus] si solemus b (corr. Cochl.) 24 uoluistis (s fin. semiexp.) G in ante numer. om. vb innumerando (seitmx. m. 2) G, in merando (sic) B)

48
errasti, et in dicendo, quia ipsa est hortus conclusus et fons signatus et unica sponsa. hoc nos de nostro dicimus, nam tu de alieno locutus es. quicquid de laudibus ecclesiae dicere potuisti, et nos priores eadem loquimur. traditores uobiscum et ipsi damnamus, eos uidelicet, quos, si meministi, in primo libro demonstrauimus. et cum sit nobis cum uniuerso terrarum orbe communio et uniuersis prouinciis nobiscum, sic iamdudum duas ecclesias conparare uoluisti, quasi sola habeat Africa populos christianos, in qua uitio uestro duae uidentur partes effectae; et dum inmemor factus es Christi dicentis unam esse sponsam suam; tu in Africa non dixisti duas esse partes sed duas ecclesias. certe una est, quae ex uoce Christi meruit indicari, qui ait: una est columba mea, una est sponsa mea.

Et tu huius uocis oblitus ad inuidiam catholicis faciendam his locutus es uerbis: neque enim ilia ecclesia dici potest, quae cruentis morsibus pascitur et sanctorum sanguine et carnibus opimatur\'. certa membra sua habet ecclesia episcopos, presbyteros, diaconos, ministros [*]( U & 13 Cant. 6, 8 ) [*]( 1 indicendo B hostus B fons] hoc uerbo finitur in G fol. XVIb; quae sequtmttw, foliorum ordinem turbatum demonstrant. nam fol. XVII * incipit possetis quas preces (c. 16 p. 50, 22) et desinit tracte sunt (c. 18 p. 53. 9); quae supra sunt, leguntur fol. XVIII II ita ut hic sit foliorum ordo seruandus: XVI, XVIII, XVII eademque ratione XX, XXII, XXI (cfr. p. 58,12) 2 didicimns P 3 locutus (bis pos.) B 4 et om. RB edd. priores omnes P eandem R, andem B 5 damnamus] damnamus B m quos] quod B si ne minis (sic) R, si me minis B, sane nimis v, si meminis b in primo modo demo libro G 6 nobiscum G 7 ex univ. RBv et cum uniuersis b 9 dua euidentur pastes B 10 es om. G 11 non (s. I. m. I) B duas] partes G 12 pastes B ecclesilsias (sic) B certe] ceste B quae] qui (corr. m. recent.) G 13 ait una est sponsa mea una est col. mea G mea post columba om. vb 15 et om. PG in huius B 16 es] est B ecclesia illa RB, illa 0\' vb 17 deci B potuit G qua eruentis (sic) B 18 opinatur B cesta B 19 dyacones G )

49
et turbam fidelium. dicite, cui generi hominum in ecclesia. nostra hoc possit adscribi, quod obicere uoluisti; specialiter nomina aliquem ministrum, ostende aliquem diaconum nomine\' suo, indica hoc ab aliquo factum esse presbytero, proba hoc episcopos admisisse, doce aliquem nostrum cuiquam insidiatum esse. quis nostrum quemquam persecutus est? quem a nobis persecutum esse aut dicere poteris aut probare? quia tibi unitas displicet, hoc si crimen putas, argue nos Thessalonicensibus, Corinthiis, Galatis, septem ecclesiis, quae sunt in Asia, communicasse. si nefas tibi uidetur aut si reatum putas memoriis apostolorum et sanctorum omnium communicasse, hoc nos fecisse non solum non negamus sed etiam gloriamur.

Sed ut ostendam partem uestram, ut dixisti, cruentis morsibus pastam, christianorum sanguine et carnibus opimatam, a principio suo uester iam rabidus commemorandus est furor, iam uestra retexenda inpietas, iam stultitia demonstranda. in quo prius est ostendere erubescendam laetitiam uestram et gaudia criminosa, quod uobis ad pristini erroris libertatem redire datum esse constiterit. recensete tempora, discutite rationem rerum, dissimilia uota et personas diuersas [*]( i 1 turba B, turbas G generę (corr. tn. 1) B 2 abicere BB 3 in\' aliquem m. BB 4 pb\'roa B 5 aliquam B 6 quemquam aliquando G 7 poteritis G 8 si hoc B tessalonicensibus (h s. I. m. 2) B, tesalonicensibus B, thesalonicensibus G 9 Chorinthiis P, corinthis (corr. m. 2) B, corinthis B galatiis G 10 tibi nefas G 12 negaSSe (i mg. m\' m. rec.) B 13 pastem B dixi RB edd. 14 et carnibus om. RBvb (cfr. Parmeniani uerba p. 48, 16; 52, 12) r 15 §abidus P 16 retexenda] repetenda v 18 ad pristini erroris libertatem redisse contigerit PG, ad pr. err. libertatem factam esse constitit BBv, a pristini erroris libertate redisse contigerit b, ad pristinos errores lib. factam e. constitit eoniee. Casaub., uobis pr. erroris lib. factam esse contigerit d, ad pristini erroris libertatem redire datum esae constiterit scripsi (wisi forte omisso ad scribendum pristini erroris libertatem redditam esse contigerit — cfr. p. 51, 3: e nobis libertas est reddita) 19 recensite (e s. l. m. 2) R, recensite Bv 20 rationes edd. rerum] regum P ) [*](XXVI. ) [*](4 )

50
adtendite. redeat in memoriam Constantinus imperator christianus, quem famulatum exhibuerit deo, quae habuerit uota? ut remotis scismatibus intermortua omni dissensione sub toto caelo filios suos gaudens in uno uideret sancta mater ecclesia. reddiderat una communione maritis uxores, parentibus filios, fratribus fratres. quibus rebus deus se laetari testatur, dum dicit: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. etenim cum Africanos populos et orientales et ceteros transmarinos pax una coniungeret et ipsa unitas repraesentatis omnibus membris corpus ecclesiae coagularet, dolebat hoc diabolus, qui semper de fratrum pace torquetur. illo tempore sub imperatore christiano desertus in idolis tamquam inclusus latebat in templis. hoc eodem tempore duces et principes uestros merita relegauerant sua, in ecclesia nulla fuerant scismata nec paganis licebat exercere sacrilegia: pax deo placita apud omnes christianos populos habitabat; diabolus maerebat in templis, uos in regionibus alienis.

Deinde, ut omnibus notum est, secutus alius imperator, uobiscum uota sinistra concipiens ex famulo dei factus est minister inimici, apostatam se edictis suis testatus est, quem precibus rogastis, ut reuerti possetis, quas preces, si uos negatis misisse, nos legimus. nec difficultatem praebuit, [*](7 Ps. 182, 1 ) [*](1 inmemoria B christianus om. G 2 cĮę9 uota B 3 schismatibus (sic) in terra mortua P intef immortua G 4 in uno] Cochl. coni. in unum (cfr. psalm. Sequ.), Barthius in sinu 5 unam communionem BBd 6 leteri B 7 dum] cum G dicit centesimo tricensimo ecce G ecce om. BBv 8 africa nos B 12 illo in tempore G desertus] decestus B 13 latebat] iacebat RB, tacebat c 14 merito v religauerant BGv sua in ecclesia: Nulla v 16 sacra sacrilega PG, Wra sacrilegia B a deo RB, a deo placato v christianos om. G 17 zabolus P (cfr. Rdnsch, Ital. 457) 19 deinde alter ut ... secutus est imperator PG omnibus notum libri vb, nobis notum d, secutus alius imp. BBu. secutus imp. b 21 apostatem B est ubique testatus PG 22 reuesti B possitis P )

51
quem rogastis: ire praecepit pro uoto suo, quos intellexerat ad disturbandam pacem cum furore esse uenturos. erubescite, si ullus est pudor: eadem uoce uobis libertas est reddita, qua uoce idolorum patefieri iussa sunt templa.

Isdem paene momentis uester furor in Africam reuertitur, quibus diabolus de suis carceribus relaxatur. et non erubescitis, qui uno tempore cum inimico communia gaudia possidetis! uenistis rabidi, uenistis irati membra laniantes ecclesiae, subtiles in seductionibus, in caedibus inmanes, filios pacis ad bella prouocantes. de sedibus suis multos fecistis extorres, cum conducta manu uenientes basilicas inuasistis; multi ex numero uestro per loca plurima, quae sub nominibus dicere longum est, cruentas operati sunt caedes et tam atroces, ut de talibus factis ab illius temporis iudicibus relatio mitteretur. sed interuenit et occurrit iudicium dei, ut ille, qui uos iamdudum redire iusserat, imperator profanus et sacrilegus moreretur, qui persecutionem uobis prouocantibus iam miserat aut mittere disponebat.

Operata est apud loca supra dicta in catholicos trucidatio, memoramini per loca singula, qui fuerint uestri discursus. nonne de numero uestro fuerunt Felix Zabensis et Ianuarius Flumenpiscensis et ceteri, qui tota celeritate concurrerunt ad castellum Lemellefense? ubi cum contra [*](1 rogastis (s fin. adscr. m. 2) G irae B, ira B, ire nos G (fortasse legendmn redire cfr. I. 16) quos] quo v 2 disturb.] his turbandam v faror (e mprascr.) ... aentaras P erubescite? P 3 eadem uoceip P libestas B, libertatus (corr. m. 2) G 4 idolorum] dolorum G 6 hisdem P b reuertetur P, reuestitur B 8 rapidi P, rapidi G menbre B per 9 filius P 12 loo< P sub nom.] Cochl. scr. suis nom. 14 ab om. BBv illius] eiusdem PG redatio (corr. i. mg. m. 2) G U 16 redisse G sacrilegos (corr. m. 1) R, sacrilegos B 17 persecutiones v 20 quid RBv 21 fuerunt Uictor Zabeusis P Felix diabensis RBvb et ante Ian. om. G 22 flumen piscensfs B, flumen Pistensis v, flamen Pistensis b celeritate-cmn contra om. B cucurrerant PGb, incurrerunt v 23 Lemellefl (sic) P, Lemellensi B, Lemellesi G, Lemellefense scripsi (cfr. indic.) cum om. G ) [*]( 4* )

52
inportunitatem suam uiderent basilicam clausam, praesentes iusserunt comites suos, ut ascenderent culmina, nudarent tecta, iactarent tegulas imperia eorum sine mora conpleta sunt; et cum altare defenderent diaconi catholioi, tegulis plurimi cruentati sunt, duo occisi sunt, Primus, filius Ianuarii, et Donatus, filius Nini, urgentibus et praesentibus coepiscopis uestris supra memoratis, ut sine dubio de uobis dictum sit: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. de qua re Primosus episcopus catholicus loci supra memorati in concilio uestro apud Thenestinam ciuitatem questus est et querelas eius dissimulanter audistis. ecce a uobis factum est, quod dixisti: ecclesiam non esse, quae cruentis morsibus pascitur\' et aliud sunt milites missi, aliud episcopi ordinati\'. quod contra nos inuidiose loquimini, ab aliis factum est, non a nobis; quod dicitis non debuisse fieri, uos fecistis. commemorasti et beatissimum apostolum Paulum dixisse sine ruga et sine sorde ecclesiam esse debere. episcopis uestris iubentibus et praesentibus supra altare catholici diaconi occisi sunt; similiter et apud Carpos. non tibi uidentur inexpiabiles sordes? in Mauritaniae ciuitatibus uobis intrantibus quassatio populi facta est, mortui sunt in uteris matrum, qui fuerant nascituri. non tibi uidetur ruga, quae non possit ullis satisfactionibus tendi aut explanari? quid tale a nobis admissum est? nos expectamus uindicem deum. et inuidiam facitis Macario, qui si aliquid aspere fecit pro unitate, leue esse uideri [*]( 7 Ps. 13, 3 16 cfr. Eph. 5, 27 ) [*]( 3 imperiora B complecta B 4 diacones P 6 uestris om. v 7 dictum sit in psalmo XIII (tercio decimo G) PG 9 calcathoUcus B 10 Teuestinam P, theuestinam RBvb, thebestinam G, 11 dissimulantur B •4 . ex uobis P 12 eclesiam non est J? 15 non debere B 16 et beatum Paulum G 17 sordibus debere ecclesiam esse G 18 super G diacones P 19 non diuidentur RB, nonne uidentur v 20 nobis instantibus PGb 21 inuteres (sic) B 22 uide B 23 extendi P aut] uel PG talia (seiunct. m. 2) G 24 Machario P, incaris v (corr. Cochl.) 25 quid si RB, quod v aspere aliquid d esse om. P )
53
poterit, dum uos pro dissensione tanta mala, acerba, cruenta et hostilia feceritis. quid commemorem Tipasam Caesariensis Mauritaniae ciuitatem, ad quam de Numidia Urbanus Formensis et Felix Idicrensis, duae faculae incensae liuoribus, cucurrerunt quietorum et in pace positorum animos perturbantes ? nonnullorum officialium et fauore et furore iuuante et Athenio praeside praesente cum signis catholica frequentia exturbata et cruentata de sedibus suis expulsa est: lacerati sunt uiri, tractae sunt matronae, infantes necati sunt, abacti sunt partus. ecce uestra ecclesia episcopis ducibus cruentis morsibus pasta est. post hoc etiam illud addidisti: \'quantum uult consumat edacitas uulturum, tamen maior est numerus columbarum\'. ubi est, quod uulgo dicitur, memoriam custodem habere esse mendacis? oblitus es, quia paulo ante dixisti ecclesiam unam columbam Christi in canticis canticorum dictam. si una est apud uos ecclesia, una est columba; si una est columba, quid est, quod dicere uoluisti: numerus maior est columbarum ?\'