S. Optati Milevitani libri VII
Optatus, Saint, Bishop of Mileve
Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.
Nec illud praetereo, quod ore tuo et sensu nostro ecclesiam paradisum esse dixisti (quae res sine dubio uera est), in quo horto deus plantat arbusculas. et tamen deo diuitias suas denegastis, cuius hortum in angustias cogitis, n [*](2 in omnibus (corr. m. 1) R 6 fuerit Gv renascitur v 7 sic 4? fit hom. B deus pater hominum P sic fit mater sancta eccl. G 8 ate ideo Įţę B in iis edd. praeter v 9 nichil ibi (sic) G d operis v 10 quo duos (d prius m. 2 adscr. d alterum expvnct.) G 11 conferire G uelut arma adpraehensas aut archa P 12 arca] 1 aqua RBvb conclusas (corr. m. 2) R solis (s fin. adscr. m. 1 ut uidetur) G 13 de regen. cum agatur om. G 14 professio] promissio G . 15 omnia haec P 16 possit G 17 sponiam P non. (a eras.) B 19 posita plus B 20 quam ornamentis P 23 est om. BB horto] orto R, osto B 24 denegatis P cuius] cum sancti v hortum] hos tum (sic) B (efr. supra l. 23) cogitis] ponitis G )
Iam et mendacium uestrum hoc loco iuste damnari potest, quo cotidie a uobis sacrificia condiuntur. nam quis dubitet uos illud legitimum in sacramentorum mysterio praeterire non posse? offerre uos deo dicitis pro ecclesia, quae una est. hoc ipsum mendacii pars est unam te uocare, de qua feceris duas; et offerre uos dicitis deo pro una ecclesia, quae sit in toto terrarum orbe diffusa. quid? si unicuique uestrum dicat deus: quid offers pro tota, qui non es in tota ? si nos uobis displicemus, quid uobis fecit Antiochia ciuitas, quid Arabia prouincia, unde probamus uenientes a uobis esse rebaptizatos ?