S. Optati Milevitani libri VII

Optatus, Saint, Bishop of Mileve

Optatus. S Optati Milevitani libri VII (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 26). Ziwsa, Karl, editor. Prague, Vienna, Leipzig: Tempsky, Freytag.

Catholicam facit simplex et uerus intellectus intellegere, singulare ac uerissimum sacramentum et unitas animorum. [*]( 6 1 habet PG, habebat cett. hac B haec a echismaticis ita gesta v 2 constent RB esse trad. et schis. RB et edd., et scism. om. v 4 te haereticis adiungere v et (omisso te) b 5 uidetur tibi B cumula illa] cum illa 222to (Cochl. scripsit contra illa, quem aecuius est Bald.) e qu» etate paulo B 6 in om. G (sed cfr. p. 14, 16) 7 sub plantator G m e (ligat. m. 2, sed cfr. p. 14, 17) 8 dapnatus B m. 2 9 hac B omnia om. G poterunt v 10 quia] qui G dixerit RBvb 11 in personam RB 12 cognoscere G 13 reconsiliatus G huiusmodi homines quia (adscr. in mg. m. 2 qui a) G, idem corr. Cochl. 14 nas- * r. cuntur v pMniteut P 15 iuniisse G 16 conuestisti (corr. m. 2) B e gladium sententie G sentencia B m. 2 17 ad petebus B non om. G 18 inde] iste P et om. P qua B 20 intellegere R, intelligere Bvb, in lege PGd (Casaub. uel exptmgendum censet intellegere uel coniungendum cum praecedenti facit = declarat, indicat) 21 et singulare G, singularem RB )

14
scisma uero sparso coagulo pacis dissipatis sensibus generatur, liuore nutritur, aemulatione et litibus roboratur, ut deserta matre catholica inpii filii, dum foras exeunt et se separant, ut uos fecistis, a radice matris ecclesiae inuidiae falcibus amputati errando rebelles abscedunt; nec possunt nouum aliquid aut aliud agere, nisi quod iamdudum apud suam didicerant matrem.

Haeretici uero ueritatis exules, sani et uerissimi symboli desertores, de sinu sanctae ecclesiae inpiis sensibus deprauati, contempto, quod bene fuerant geniti, ut ignorantes et rudes deciperent, de se nasci uoluerunt. et qui iamdudum uitalibus pasti fuerant cibis, corruptela malae digestionis in perniciem miserorum disputationibus inpiis uenena mortifera uomuerunt. uides ergo, frater Parmeniane, haereticos a domo ueritatis satis extorres solos habere uaria et falsa baptismata, quibus inquinatus non possit abluere, inmundus emundare, subplantator erigere, perditus liberare, reus ueniam tribuere, damnatus absoluere. bene clausisti hortum haereticis, bene reuocasti claues ad Petrum, bene abstulisti colendi potestatem, ne arbusculas colerent ii, quos ab hortulo et a paradiso dei constat alienos; bene subduxisti anulum iis, quibus aperire non licet ad fontem. uobis uero scismaticis, quamuis in catholica non sitis, haec negari non possunt, quia nobiscum uera [*]( n 1 dissipati (s s. I. m. 2) B 2 aemulatorum et litibus v et (pro ut) r« deserta Casaub. desesta B 3 foras excurrunt v 4 fecisti (s 8. I. m. 1 *» 2) B facibuB (1 s. I. m. f) R 6 ab sceijdunt B 6 ut (a 8. I. m. 1) B didicerunt BBvb 8 sani et ueri symb. P, facti et ueri r simb. G (cfr. p. 13, 21: singulare ac uerissimum s.) 9 de sestores B m. 2 e e ecclesiae sanctae b ecclesiajB 11 deciperant B nasci] nati nasti uel nasci B 12 uitalibus] in talibus v cibus (sic) B maltae digeBsionis P 13 pernicie vb impiis disput... G, disputatione impii v 16 satis om. Gh et uaria G 16 qbz (expunct.) quibus G posset b 17 sub plantator B (sed cfr. p. 18, 7) 19 ab stulisti B 20 hii Pv, hi BBG 21 iis] his codd. v 22 ad om. P (pro licet ad Casaub. licebat propos. sed cfr. indicem) quamuis — non sitis om. v e 23 hac B uobiscum P )

15
et communia sacramenta traiistis. quare cum haec omnia haereticis bene negentur, quid tibi uisum est haec et uobis negare uoluisse, quos scismaticos esse manifestum est? uos enim foras existis. quantum in nobis est, uolebamus, ut soli damnarentur haeretici; quantum in te est, etiam uos ipsos cum eis una sententia ferire uoluisti.

Sed iam ut ad propositum singularum rerum ordinem redeamus, primo loco audi qui fuerint traditores, et plenius auctores scismatis disce. in Africa duo mala et pessima admissa esse constat, unum in traditione, alterum in scismate, sed utraque mala et uno tempore et iisdem auctoribus uidentur esse commissa. debes ergo, frater Parmeniane, discere. quod intellegeris ignorare. nam ferme ante annos sexaginta et quod excurrit per totam Africam persecutionis est diuagata tempestas, quae alios fecerit martyres, alios confessores, nonnullos funestam prostrauit in mortem, latentes dimisit inlaesos. quid commemorem laicos, qui tunc in ecclesia nulla fuerant dignitate suffulti ? quid ministros plurimos ? quid diaconos in tertio, quid presbyteros in secundo sacerdotio constitutos? ipsi apices et principes omnium, aliqui episcopi illius temporis, ut damno aeternae uitae istius incertae lucis moras breuissimas conpararent, instrumenta diuinae legis inpie tradiderunt. ex [*](k\'«tleli M 1 omnia benegentar B (corr. m.\'2) 3 raanifestisBimmn G 4 eiistis. quantum in nobis est. Uolebam b et (om. est) v nobis an nobis difficile distinetu in B uolebam RBv 5 inte est et iam B, iam om. v 6 una sententiae P, unam sententiam ferre noloisti v e 8 redamuB B m. 2 primo in loco G 11 hisdem codd. v 12 quod] quos B 14. denagata RBvb, diu ac tuta (adscr. in mg. iactata et infra scr. m. recentiss. diuagata) G 16 mastires B m. 2 16 funesta .. in morte RBvb 17 commemoram B m. 2 18 suffulti om. G diftcos in t\'uo (adscr. in mg. diaconos in tertio r, m. 2) G testio B 19 presbiteros BB (sic ubique) 20 omnium om. P e « r illis temporibus BBvb 21 aetema nit; B an. 2 inceste B m.. 2 moras om. G 22 impiae B )

16
quibus erant Donatus Masculitanus, Uictor Rusiccadensis. Marinus ab aquis Tibilitanis, Donatus Calamensis et homicida Purpurius Limatensis, qui interrogatus de filiis sororis suae, quod eos in carcere Milei necasse diceretur, confessus est dicens: \'et occidi et occido non eos solos sed et quicumque contra me fecerit.\' et Menalius. qui ne turificasse a suis ciuibus probaretur. oculorum dolorem fingens ad consessum suorum procedere trepidauit.

Hi et ceteri, quos principes tuos fuisse paulo post docebimus, post persecutionem apud Cirtam ciuitatem, quia basilicae necdum fuerant restitutae, in domum Urbani Carisi consederunt die III. Iduum Maiarum, sicut scripta Nundinarii tunc diaconi testantur et uetustas membranarum testimonium perhibet, quas dubitantibus proferre poterimus. harum namque plenitudinem rerum in nouissima parte istorum libellorum ad inplendam fidem adiunximus. hi episcopi interrogante Secundo Tigisitano se tradidisse confessi sunt. et cum ipse Secundus a Purpurio increparetur, quod et ipse diu apud stationarios fuerit et non fugerit sed dimissus sit, non sine causa dimissum fuisse, nisi quia tradiderat, iam omnes erecti [*](12 sq. cfr. Aug. c. Cresc. 8, 20; breu. colI. 3, 17 ) [*]( 1 erat P rnsiccadiensis RBvb marinus] manus G 2 homicidia (i expwnct 1Il. 2) G 3 liniatensis coda., liniacensis v, limatensis scr. Bald. (cfr. Aug. c. Cresc. I. I.) 4 carcerem RBG miliae v necas-se (lineol. m. 2 ducta) B 5 et ante occidi om. P sed/tet (d add. et t exp. m. 2) B 6 menalus vb ine|turificasse (corr. m. 2) B turificatus P 7 ad consensum RBGv (corr. i. mg. m. 2 G) 10 apud chirtam P, apud circum cirtam Il, apud circum circam B qui abalice §basilice (balice a punctis et lin. del. m. 2) B 11 in .........e domo PG garisi R B 12 considerunt B die om. B, die Iduum b n III] VI v idum R m. 1, idus mayas G 13 diacones P 15 rerum r e om. G paste B 16 implandam uitam fidem B (corr. m. 2) hii P interrogante? G (s del.) 17 tigistano G se tra*didisse (dielisse post O ras. m. 2) P, tradidisse se G, se om. RBvb 19 statinarios B m. 2 stationarum (in mg. adscr. stationarius (sic) G dimsus (supra m posit. est punctum et s suprascr.; sed vide lin. seq.) B 20 sic dimiss. P ■ • dimsum (sic) B tradiderat (se a. I. m. rec.) P erecti] heretici TBvb)

17
coeperant murmurare. quorum spiritum Secundus metuens consilium accepit a filio fratris sui Secundo minore, ut talem causam deo seruaret. consulti sunt, qui remanserant, id est Uictor Garbensis, Felix a Rotario et Nabor a Centurionis. hi dixerunt talem causam deo debere reseruari. et dixit Secundus: sedete omnes\'; tunc dictum est ab omnibus: deo gratias\'. et sederunt. habes ergo, frater Parmeniane, qui manifesto fuerint traditores.

Deinde non post longum tempus iidem ipsi, tot et tales ad Carthaginem profecti traditores, turati, homicidae Maiorinum, cuius tu cathedram sedes, post ordinationem Caeciliani ordinauerunt scisma facientes. et quoniam traditionis reos principes uestros fuisse monstratum est. consequens erit eosdem fuisse auctores scismatis. quae res ut clara et manifesta esse omnibus possit, ostendendum est, ex qua radice sese usque in hodiernum erroris protenderint rami et ex quo fonte riuulus iste maligni liquoris occulte serpens usque in tempora nostra manauerit. dicendum est, unde et ubi et a quibus ortum constet hoc alterum malum, quae conuenerint causae, quae fuerint operatae personae. qui auctores huius mali, qui nutritores, a quibus sint inter partes ab imperatore postulata iudicia, qui sederint iudices, ubi sit actum concilium, quae sint prolatae sententiae. de diuisione agitur: et in [*]( 1 ceperant BG, coeperunt v 3 seruarent P, seruiret B m. 2, seruare (in mg. corr. seruaret) G remanserunt BBvb 4 gardensis RB, gabrensis G, garbiensis b, gradiensis v; lectionem quam P exhibet garbensis habent RBG libr. II. 4 (cfr. coll. Carth. 1, 209; nom. episc. Num. 102) ratorio RB naboria centurionis B et Nabor a om. b a centuriones P hii PRBv, ii edd. 5 deo] domino RBvb seruari G (ut supra l. 3.) 6 sede te G ab hominibus (sic) B 7 Parm. frater b 9 idem B 10 chartaginem P, castaginem B turati] esurati v (Cochl. in mg. coni. et coniurati, quod habet b) 12 facientes] fecere v 14 eodem B m. 2 et auctores G 16 se P, se-se B (— add. m. 2) et om. v 17 fonteri uulus B (te ri lineola dist. m. 2) maligni] malim B 1 r 19 conuenerunt P 21 pastes B ab] de G 22 postolata 11 (sed nihil corr.) 23 probate (corr. in mg. m. 2 prolatse) G ) [*]( XXVI. ) [*]( 2 )

18
Africa sicut et in ceteris prouinciis una erat ecclesia, antequam diuideretur ab ordinatoribus Maiorini, cuius tu hereditariam cathedram sedes. uidendum est, quis in radice cum toto orbe manserit, quis foras exierit, quis cathedram sederit alteram, quae ante non fuerat, quis contra altare altare erexerit, quis ordinationem fecerit saluo altero ordinato, quis iaceat sub sententia Iohannis apostoli, qui dixit multos antichristos foras exituros: quia non erant, inquit, nostri, nam si nostri essent, mansissent nobiscum. ergo qui in uno cum fratribus manere noluit, haereticos secutus quasi antichristus foras exiuit.

Hoc apud Carthaginem post ordinationem Caeciliani factum esse nemo [est] qui nesciat, per Lucillam scilicet, nescio quam feminam factiosam, quae ante concussam persecutionis turbinibus pacem, dum adhuc in tranquillo esset ecclesia, cum correptionem archidiaconi Caeciliani [Lucilla] ferre non posset; quae ante spiritalem cibum et potum os nescio cuius martyris, si tamen martyris, libare dicebatur, et cum praeponeret calici salutari os nescio cuius hominis mortui, et si martyris sed toecdum uindicati, correpta cum confusione [*](8 Ioh. ep. I, 2, 19 ) [*](2 maioriani G 3 inradicem B 4 qui foras (s s. I. m. 2) R 5 altare contra altare vb (tit p. 21,13), alterwm altare om. G (in mg. adpos. m. 2) O 6 salua R (corr. m. 2) iaeet B, iacerat G (m. 2 r expunx.) 7 senmulto.. tentiam RB nnlos B (s. I. m. 2) 8 inquid B 9 qui in uno] quinuno 11 r m. 2 10 manere cum fratribus G 12 castaginem B 13 nemo qui nesciat PBv, nemo est qui* (s eras. uidetwr) nesciat Rb, quis nesciat (om. 1 nemo est) G 14 persecutione pacem v 15 intranquillo B 16 archa?diaconi P lucilla om. bd, wncinaw glossam existimans 17 999 ferre non (exp. non m. 2) B possit (i mutat. m e) P os] omnes (corr. m. 2) B 18 dicebatur libare B lauare d. v 19 calicis salutaris G 09 P omnes B (cfr. I. 17) 20 mastiris B m. 2 uindicati (adscr. in mg. uel indicati m. 2) G, uindicagti B confusio_ne G (ligat. m. 2))

19
irata discessit. irascenti et dolenti, ne disciplinae succumberet, occurrit subito persecutionis innata tempestas.

Isdem temporibus Felix quidam diaconus, qui per famosam nescio quam de tyranno imperatore tunc factam epistulam reus appellatus est, periculum timens apud Mensurium episcopum delituisse dicitur. quem cum postulatum Mensurius publice denegaret, relatio missa est. rescriptum uenit, ut, si Mensurius Felicem diaconum non reddidisset, ad palatium dirigeretur. conuentus non leues patiebatur angustias; erant enim ecclesiae ex auro et argento [quam] plurima ornamenta, quae nec defodere terrae nec secum portare poterat quae quasi fidelibus senioribus commendauit commemoratorio facto, quod cuidam aniculae dedisse dicitur ita, ut, si ipse non rediret, reddita pace christianis anicula illa illi daret, quem in episcopali cathedra sedentem inueniret. profectus causam dixit: iussus est reuerti, ad CartLaginem peruenire non potuit.

Tempestas persecutionis peracta et definita est. iubente deo indulgentiam mittente Maxentio christianis libertas est restituta. Botrus et Celestius, ut dicitur, apud Carthaginem ordinari cupientes operam dederunt, ut absentibus [*](1 discessit irata G 2 succurrit PG in nata B, in....-n.ata (lig. m. 2) G, » enata edd. 3 hisdem PGv quidem B m. 2 per] propter d m 4 faQOsam B 5 epistulam] epistolarins (epistularius G) appellatus libri, a epistolam rens app. scripsi 6 poatolatom B (n a. I. m. 2) 8 reddisset (corr. tn mg. m. 2) G palacium dir. conu.] supra haec uerba multa per af compendia scr. m. 1 (?) uenit ut mens. — reddidisset ad B fol. 6* 2 10 eo clesia B quam om. PG 11 quae post poterat om. PRBvb 12 commen- U d dant (ta s. l. m. rec.) P 13 non (s. l.m. 1} B 14 redita R ",.1 illa om. G ia daret] redderet G 15 inepiscopali B ueniret (in s. I. m. 2) B 16 reuesti B castaginem (sic) B (Cocht. ita mterpae. reuerti ad Carth., peruenire itemque Bald. omisso ad) 18 indulgentia G maxencio B libestas B 19 caelestius P, celestiua G (cfr. August. pi. sbsceà. IX r p. 26 A Mtgne), celemus MBvb castaginem B ) [*]( 2* )

20
Numidis soli uicini episcopi peterentur, qui ordinationem apud Carthaginem celebrarent. tunc suffragio totius populi Caecilianus eligitur et manum inponente Felice Autumnitano episcopus ordinatur. Botrus et Celestius de spe sua deiecti sunt. breuis auri et argenti sedenti Caeciliano, sicuti delegatum a Mensurio fuerat, traditur adhibitis testibus. conuocantur supra memorati seniores, qui faucibus auaritiae commendatam ebiberant praedam. cum reddere cogerentur, subduxerunt communioni pedem, non minus et ambitores, quibus et ordinari non contigit, necnon et Lucilla. quae iamdudum ferre non potuit disciplinam, cum omnibus suis potens et factiosa femina communioni misceri noluit. sic tribus conuenientibus causis et personis factum est, ut malignitas haberet effectum.

Scisma igitur illo tempore confusae mulieris iracundia peperit, ambitus nutriuit, auaritia roborauit. ab his tribus personis contra Caecilianum causae confictae sunt, ut uitiosa eius ordinatio diceretur. ad Secundum Tigisitanum missum est, ut Carthaginem ueniretur . proficiscuntur omnes supra memorati traditores, suscepti hospitio ab auaris, ab ambitoribus, ab iratis, non a catholicis, quorum petitione Caecilianus fuerat ordinatus. interea ad basilicam, ubi cum Caeciliano tota ciuica frequentia fuerat, nullus de supradictis accessit. tunc a Caeciliano mandatum eat: \'si est, quod in me probetur, exeat accusator et probet\'. illo tempore a tot inimicis nihil in illum potuit confingi, sed de ordinatore suo, quod ab his falso [*]( 1 Numidis] mundis v 3 cecilian1 (n m ras.) B manu RB, manu ei imp ... G, manus vb foelice aptungitano b 4 Celestius cfr. p. 19, 19 5 tunc breuis G sicut v 6 amensurio B 8 ebiberunt v 9 pedem] plebem b et post quibus om. P 16 ambitio G nutriijt P, interiuit v (Cochl. corr. m mg. nutriuit) roborauerit P ab iis b 17 missum] scriptum G 18 est (B. I. m. 2) B, om. v ad Garth ... G, kataginem (sic)B 19 autemab ambitoribus B 20 non] nona d (lin. dist. m. 2) G acatholicis B 21 a (d 8. I. m. 1) R 22 tota ł ciuitas infrequentia BBvb supradicfcqts P 23 mandatum est] est om. (». mg. adscr. m. 2) G 24 nihil in illo RBv (adscr. Cochl. in mg. eum), in eum G 25 ab iis edd. praeter v )

21
traditor diceretur, meruit infamari. iterum a Caeciliano mandatum est, ut, si Felix in se, sicut illi arbitrabantur, nihil contulisset, ipsi tamquam adhuc diaconum ordinarent Caecilianum. tunc Purpurius solita malitia fretus, quasi et Caecilianus filius sororis eius esset, sic ait: \'exeat huc\', quasi inponatur illi manus in episcopatu et quassetur illi caput de paenitentia. his rebus conpertis tota ecclesia Caecilianum retinuit, ne se latronibus tradidisset. illo tempore aut reus de sede debebat expelli, aut communicari debuit innocenti. conferta erat ecclesia populis, plena erat cathedra episcopalis, erat altare loco suo, in quo pacifici episcopi retro temporis obtulerant, Cyprianus, [Carpophorius], Lucianus et ceteri. sic exitum est foras et altare contra altare erectum est et ordinatio inlicite celebrata est et Maiorinus, qui lector in diaconio Caeciliani fuerat, domesticus Lucillae, ipsa suffragante episcopus ordinatus est a traditoribus, qui in concilio Numidiae, ut superius diximus, crimina sua sibi confessi sunt et indulgentiam sibi inuicem tribuerunt. manifestum est ergo exisse de ecclesia et ordinatores, qui tradiderunt, et Maiorinum, qui ordinatus est.

Interea de suorum criminum fonte, qui apud eos multorum flagitiorum uenis exuberauerat, unum traditionis conuicium in ordinatorem Caeciliani deriuandum esse putauerunt prouidentes, quod fama duas res similes uno tempore [*]( •i 1 diceceretnr B 2 ut Felix P 4 quaai] tamquam P 5 sic om. P hoc v (corr. Cochl. hnc) quasi ut G 7 comr d pestis B m. 2 8 retinuit] tenuit PO tradidieret (didi exjnenct.) P de 9 sede om. P, de se (de 8. l. m. 2) R, desede B, om. vb debebaijt B, r debuit G 10 confesta B (Cochl. sic mterpx.: ecclesia populis plena: erat) 11 retto (t ? eocp. m. 2) B temporibus G 12 obtulerunt RBvb cyprianus carpoforius lucilianus et ceteri P, cypr. carpoforius lucianus e. cet. G criprianus R, oripianus B carpophorius om. BBvbd 14 inlicita PG 17 sua. om. D 18 ergo] autem G 21 eos est et multorum G 22 uenis om. B 23 diriuandum Bv )

22
loqui non posset. ut crimina in silentium mitterent sua, uitam infamare conati sunt alienam; et cum possent ipsi ab innocentibus argui. innocentes arguere studuerunt mittentes ubique litteras liuore dictante conscriptas, quas inter ceteros actus habemus in posterum. adhuc Carthagine positi praecesserunt se epistulis suis, ut rumoribus falsis cunctorum aures insererent. mendacium sparsit fama per populos, et dum de uno celebrata sunt falsa, supra dictorum uerissima crimina sub silentio latuerunt. frequenter solet erubesci de crimine, Sed illo tempore non fuit, cui erubesceretur, quia praeter paucos catholicos peccauerant uniuersi et quasi imago fuerat innocentiae inter multos nefas admissum. parum erat traditionis facinus, quod per Donatum Masculitanum et ceteros supradictos constabat admissum; etiam ingens flagitium scismatis traditioni iunxerunt.

Uides ergo, frater Parmeniane, haec duo crimina tam mala, tam grauia, traditionis et scismatis, ad tuos principes pertinere. agnosce uel sero incurrisse te in tuos, dum insectaris alienos; et cum priores tuos constet operatos esse hoc alterum nefas, etiam uos eos sceleratis uestigiis sequi laboratis, ut, quod illi priores in titulo scismatis fecerant, et [*]( 1 possit P, possent MBv, Casaub. scr. quod fama duas diuersas res simul et uno temp. 1. n. posset, cuius rationem secutus malim: quod f. duas res dissimiles uno tempore sq. (cfr. VII, 4 non potest idem operanus : duas res repugnantes et contrarias simul facere) incilencium B m. m. 1 suaş uitam infauore B (corr. m. 2) uita ... aliena G 2 ad innocentibus P 3 innocenter a 4 liuore] liliore RB, liliorum b (Cochl. coni. suo ore) accus (alterum c obscurum) B 5 cartaginem G 6 auribus BBvb 7 sparsa edd. (sic interpuruci: insererent. mendacium, alii: inserent mendacnun) 10 erubescerepf B 11 quasi] quod Rb quod (d delet. et uirgula add. m. 2) B 12 parum] Cochl. acr. paruum, idem edd. 13 faci, (w mg. facinus m. 2) G 16 uide b frater om. RBvb, s. I. m. 1 G Permeniane (sic saepius) B criminal tam B (lin. m. 2 àistitts.) 18 tenere partinere B (corr. m. 2) 19 p\' ores B (inter p et ores charta perforata est) tuos om. vb 20 et uos iam eos vb, eos om. d 21 priores (s add. m. 2) B in titulos RBv (corr. OOckl.) fecerant] fuerant B )

23
uos iamdudum fecisse et nunc facere uideamini. illi ruperunt suis temporibus pacem, uos exterminatis unitatem. de parentibus uestris et de uobis merito dici potest: caecus caecum si duxerit, utrique in foueam cadunt. oculos patrum uestrorum furiosus excaecauerat liuor, aemulatio uestros orbauit. scisma summum malum esse et uos negare minime poteritis. et tamen Dathan et Abiron et Core, perditos magistros uestros, sine trepidatione estis imitati nec ponere ante oculos uoluistis hoc malum et uerbis dei esse prohibitum et admissum grauiter uindicatum. deinde esse distantiam delictorum aut remissio testatur aut poena. denique inter cetera praecepta etiam haec tria iussio diuina prohibuit: non occides, non ibis post deos alienos. et in capitibus mandatorum: non facies scisma. uideamus de his tribus, quid oportuerit puniri et quid meruerit relaxari. parricidium principale delictum est; et tamen Cain nec reus a deo percutitur sed occisus insuper uindicatur. in Niniue ciuitate hominum milia centum uiginti sacrilega, quae deos alienos sequi uidebantur . post iracundiam dei et nuntium Ionae prophetae ieiunium parui temporis et oratio indulgentiam meruit. uideamus, an aliquid tale consecuti sunt hi, qui populos dei primitus ausi sunt scindere. tot milibus filiorum Israhel. quorum a [*](3 Matth. 15, 14. Luc. 6, 39 12 Exod. 20, 13 et 3. Denter. 6, 14 13 cfr. I. Cor. 1, 10 17 cfr. Genes. 4. 15 19 cfr. Ion. 3 ) [*](1 mperant B m. 2 2 extermifaastifi PG 3 dictum est uel dici potest G 4 si dnxerit.. ] ducens uterque ... cadunt P uterque .. cadit G 5 et aemulatio Bvb, et emulacio ne (sic) B 7 datan P abyron GfJb chore* (b eras. uidetur) B, chore BGvb 10 distantia G 11 denique] deinde B 12 iussi ojdiuina (lin. inter o et d m 2) B, diuina iussio G 13 et in cap. mand. om. P 14 de iis b trebus P (ric plerumque) oportuit RBG edd. 15 meruit BB edd. 17 insuper om. v nineue Pv (corr. Cochl.) hom. numero cent. uiginti millia sacrilega Bb, (omisso milia) B 18 quae] qui G deos (s add. m. 2) B 19 profeta (sic) P ieiunio p. temp. celebrato indulgentiam PG 20 meruerunt G an] si BBvb 21 hii Po, ii b populum v 22 uirorum israhel e acer uicibus B )
24
ceruicibus diuina prouidentia iugum seruile deiecerat, Aaron sanctum unum praefecerat sacerdotem. sed cum ministri eius sacerdotium non sibi debitum concupiscentes seducta parte populi inlicite inuaderent, ritum imitati sacrorum ducentos et quod excurrit ministros secum perituros cum turibulis in fronte seducti populi posuerunt. deus, cui displicet scisma, hoc libenter uidere non potuit. indixerant quodammodo deo bellum, quasi esset alter deus. qui alterum acciperet sacrificium. igitur deus pro facto scismate iratus est ira magna. et quod in sacrilegos et parricidam non fecerat, in scismaticos fecit. stabat ministrorum acies et multitudo sacrile\'ga cum interdictis sacrificiis suis ilico peritura; negatum et subductum est paenitentiae tempus. quia non talis erat culpa, quae ueniam mereretur. mandata est terrae fames : statim fauces suas in populi diuisores aperuit et contemptores mandatorum dei auido hiatu absorbuit. intra momenti spatium ad transglutiendos praedictos terra patuit, rapuit, clausa est. et ne beneficium de mortis conpendio consequi uiderentur, dum non essent digni uiuere, his nec mori concessum est: tartareo carcere subito clausi ante sunt sepulti quam mortui. et miramini in uos aliquid tale aspere factum, qui scisma aut facitis aut colitis, cum uideatis, quid magistri primitiui scismatis [*](2 sq. cfr. Num. 16 ) [*]( 1 deicerat (e s. I. m. 2) R aharon P sanctum] tum v 2 sacerr dotê (e ultimo corr. ex u m. 2) B ministri? B 3 pagte B 4 ritu G ritum cunctorum im. sacr. v (Cochl. pro cunctorum scr. sanctorum) et quot BB 5 ezcurrunt G secum i 81 om. G turabulis (i s. I. m. 2) R, turabilis G, turibilis B 8 qua (si s. I. m. 1) B 9 deus pro neglectis mandatis suis iratus RB, (omisso suis) vb 10 parricidas G 12 et (s. I. m. 1 ?) B 13 paenit ..] omne v 14 famis P suas in necem populi diuisoris G 16 auido ore RB edd. 11r et intra G 17 et ne] t R m. 2, ut B ne om P 18 demogtis B r r m. 2 19 iis edd. praeter v tagtareo B 20 mogtui B 21 in uos] nobis RB edd. factam esse G qui sc. aut colitis aut facitia P, qui sc. usurpato ecclesie nomine (cfr. eadem verba p. 25, 5 sq.) aut facitis aut colligitis G 22 magistri uestri primitiuis G, mag. primi RBv )
25
pati meruerunt. an quia cessat talis modo uindicta, ideo tibi cum tuis uindicas innocentiam? deus in singulis rebus exemplorum posuit formam, ut sit, quod inputet imitantibus . prima peccata ad exemplum praesens poena conpressit, secunda iudicio reseruabit. quid ad haec dicturi estis, qui scisma usurpato ecclesiae nomine et occulte nutritis et inpudenter defenditis ?