Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.
Vos ipsi calamitosos viros fertis ad caelum, ut Mucium Scaevolam, qui cum errasset in regem, perisset in hostibus, nisi
dexteram perdidisset. Et quot ex nostris, non dextram solum, sed totum corpus uri, cremari sine ullis eiulatibus pertulerunt, cum dimitti praesertim haberent in sua potestate! viros cum Mucio vel cum Aquilio aut Regulo comparo?
Pueri et mulierculae nostrae cruces et tormenta, feras et omnes suppliciorum terriculas inspirata patientia doloris inludunt. Nec intellegitis, o miseri, neminem esse qui aut sine ratione velit poenam subire aut tormenta sine deo possit sustinere.
Nisi forte vos decipit, quod deum nescientes divitiis adfluant, honoribus floreant, polleant potestatibus. Miseri in hoc altius tolluntur, ut decidant altius. Hi enim, ut victimae ad supplicium saginantur, ut hostiae ad poenam coronantur: in hoc adeo quidam imperiis ac dominationibus eriguntur, ut ingenium eorum perditae mentis licentiae potestatis libere nundinentur.
Absque enim notitia dei quae potest esse solida felicitas, cum mors sit? Somnio similis, antequam tenetur, elabitur. Rex es? Set tam times quam timeris, et quamlibet sis multo comitatu stipatus, ad periculum tamen solus es. Dives es?
Sed fortunae male creditur et magno viatico breve vitae iter non instruitur, sed oneratur. Fascibus et purpuris gloriaris? vanus error hominis et inanis cultus dignitatis, fulgere purpura, mente sordescere.
Nos igitur, qui moribus et pudore censemur, merito malis voluptatibus et pompis vestris et spectaculis abstinemus, quorum et de sacris originem novimus et noxia blandimenta damnamus. Nam in ludis curulibus quis non horreat populi in se rixantis insaniam? in gladiatoriis homicidii disciplinam?