Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.

Sed enim deus actum hominis ignorat et in caelo constitutus non potest aut omnes obire aut singulos nosse. Erras, o homo, et falleris: unde enim deus longe est, cum omnia caelestia terrenaque et quae extra istam orbis provinciam sunt, deo plena sint? Ubique non tantum nobis proximus, sed infusus est.

In solem adeo rursus intende: caelo adfixus, sed terris omnibus sparsus est; pariter praesens ubique interest et miscetur omnibus, nusquam eius claritudo violatur. Quanto magis deus auctor omnium ac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris!

Non tantum sub illo agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim, vivimus.’

p.416

‘Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis videmur, sed deo admodum pauci sumus. Nos gentes nationesque distinguimus: deo una domus est mundus hic totus. Reges tamen regni sui per officia ministrorum universa noverunt, deo indiciis opus non est: non solum in oculis eius, sed in sinu vivimus.

Sed Iudaeis nihil profuit,quod unum et ipsi deum aris atque templis maxima superstitione coluerunt. Ignorantia laberis si, priorum aut oblitus aut inscius,

posteriorum recordaris. Nam et ipsi deum nostrum, idem enim omnium deus est, [dereliquerunt]—quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperaverunt, de paucis innumeri facti, de egentibus divites, de servientibus reges: modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, dei iussu et elementis adnitentibus obruerunt.