Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.
Quae vero et quanta de oraculis prosequar? Post mortem Amphiaraus ventura respondit, qui proditum iri se ob monile ab uxore nescivit. Tiresias caecus futura videbat, qui praesentia. non videbat. De Pyrrho Ennius Apollinis Pythi responsa confinxit, cum iam Apollo versus facere desisset: cuius tunc cautum illud et ambiguum defecit oraculum, cum et politiores homines et minus creduli esse coeperunt. Et Demosthenes, quod sciret responsa simulata, Φιλιππίζειν Pythiam querebatur.
At nonnumquam tamen veritatem vel auspicia vel oracula tetigerunt. Quamquam inter multa mendacia videri possit industriam casus imitatus, adgrediar tamen fontem ipsum erroris et pravitatis, unde omnis caligo ista manavit, et altius eruere et aperire manifestius.
Spiritus sunt insinceri, vagi, a caelesti vigore terrenis labibus et cupiditatibus degravati. Isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti et inmersi vitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis suae non desinunt perditi iam perdere et depravati errorem pravitatis infundere et alienati a deo inductis pravis religionibus a deo segregare.
Eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates novit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis vel declinabat negotia vel petebat.
Magi quoque non tantum sciunt daemonas