Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.
Anaximenes deinceps et post Apolloniates Diogenes aera deum statuunt infinitum et inmensum: horum quoque similis de divinitate consensio est.
Anaxagorae vero discriptio et motus infinitae mentis deus dieitur, et Pythagorae deus est animus per universam rerum naturam commeans et intentus, ex quo etiam animalium omnium vita carpatur.
Xenophanen notum est omne infinitum cum mente deum tradere, et Antisthenen populares deos multos, sed naturalem unum praecipuum, Speusippum vim animalem, qua omnia regantur, deum nosse. Quid?
Democritus, quamvis atomorum primus inventor, nonne plerumque naturam quae imagines fundat et intellegentiam
Heraclides Ponticus quoque mundo divinam mentem quamvis varie adscribit. Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem providentiae omnes revolvuntur, Cleanthes enim mentem modo naturae atque1 animum, modo aethera, plerumque rationem deum disserit. Zenon, eiusdem magister, naturalem legem atque divinam et aethera interim interdumque rationem vult omnium esse principium; idem interpretando Iunonem aera, Iovem caelum, Neptunum mare, ignem esse Vulcanum et ceteros similiter vulgi deos elementa esse monstrando publicum arguit graviter et revincit errorem.
Eadem fere Chrysippus: vim divinam rationalem, naturam et mundum, interim et fatalem necessitatem deum credit Zenonemque interpretatione physiologica in Hesiodi, Homeri Orpheique carminibus imitatur.
Babylonio etiam Diogeni disciplina est exponendi et disserendi Iovis partum et ortum Minervae et hoc genus cetera rerum vocabula esse, non deorum.