Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.

Postremo, cum causas tantae morae tyrannus inquireret, respondit ille ' quod sibi, quanto inquisitio tardior pergeret,

tanto veritas fieret obscurior.' Mea quoque opinione quae sunt dubia, ut sunt, relinquenda sunt, nec, tot ac tantis viris deliberantibus, temere et audaciter in alteram partem ferenda sententia est, ne aut anilis inducatur superstitio aut omnis religio destruatur.’

Sic Caecilius et renidens (nam indignationis eius tumorem effusae orationis impetus relaxaverat): ‘Ecquid ad haec’ ait ‘audet Octavius, homo Plautinae prosapiae, ut pistorum praecipuus, ita postremus philosophorum?’

‘Parce,’ inquam, ‘in eum plaudere: neque enim prius exultare te dignum est concinnitate sermonis, quam utrimque plenius fuerit peroratum, maxime cum non laudi, set veritati disceptatio vestra nitatur.

Et quamquam magnum in modum me subtili varietate tua delectarit oratio, tamen altius moveor, non

p.350
de praesenti actione, sed de toto genere disputandi, quod plerumque pro disserentium viribus et eloquentiae potestate etiam perspicuae veritatis condicio mutetur. Id accidere pernotum est auditorum facilitate, qui dum verborum lenocinio a rerum intentionibus avocantur, sine dilectu adsentiuntur dictis omnibus nec a rectis falsa secernunt, nescientes inesse et incredibile verum et verisimile mendacium.