Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. Tertullian Apology De spectaculis; Minucius Felix. Rendall, Gerald Henry; Kerr, Walter Charles Alan, editors. London: William Heinemann, Ltd.; Cambridge, MA: Harvard University Press, 1931.
ergo homo novus nascitur, non prior ille reparatur. Et tamen tanta aetas abiit, saecula innumera fluxerunt: quis unus ullus ab inferis vel Protesilai sorte remeavit, horarum saltem permisso commeatu, vel ut exemplo crederemus?
Omnia ista figmenta male sanae opinionis et inepta solacia a poetis fallacibus in dulcedinem carminis lusa a vobis nimirum credulis in deum vestrum turpiter reformata sunt.’
‘Nec saltem de praesentibus capitis experimentum, quam vos inritae pollicitationis cassa vota decipiant: quid post mortem inpendeat, miseri,
dum adhuc vivitis, aestimate. Ecce pars vestrum et maior, melior, ut dicitis, egetis algetis, opere fame laboratis, et deus patitur dissimulat, non vult aut non potest opitulari suis; ita aut invalidus aut iniquus est! Tu, qui inmortalitatem postumam somnias, cum periculo quateris, cum febribus ureris, cum dolore laceraris, nondum condicionem tuam sentis? nondum adgnoscis fragilitatem? invitus miser infirmitatis argueris nec fateris!
Sed omitto communia. Ecce vobis minae, supplicia, tormenta, et iam non adorandae sed subeundae cruces, ignes etiam quos et praedicitis et timetis: ubi deus ille, qui subvenire revivescentibus potest,
viventibus non potest? Nonne Romani sine vestro deo imperant regnant, fruuntur orbe toto vestrique