Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum Deus fatus est ? qui cum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat. ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura punitur. ac de fato satis, uel si pauca pro tempore, disputaturi alias et uberius et plenius.
ceterum quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria: animus enim ut luxu soluitur, ita frugalitate firmatur.
et tamen qui potest pauper esse qui non eget, qui non inhiat alieno, qui Deo diues est? magis pauper ille est, qui cum multa habeat, plura desiderat.
dicam tamen quemadmodum sentio: nemo tam pauper potest esse quam natus est. aues sine patrimonio uiuunt et in diem pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus, possidemus.
igitur ut qui uiam terit, eo felicior quo leuior incedit, ita beatior in hoc itinere uiuendi, qui paupertate se subleuat, non sub diuitiarum onere suspirat.