Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

uos enim adulteria prohibetis et facitis, nos uxoribus nostris solummodo uiri nascimur: uos scelera admissa punitis, apud nos et cogitare peccare est: uos conscios timetis, nos etiam conscientiam solam, sine qua esse non possumus: denique de uestro numero carcer exaestuat, Christianus ibi nullus nisi aut reus suae religionis aut profugus.

Nec de fato quisquam aut solacium captet aut excuseteuentum: sit sors fortunae, mens tamen libera est, et ideo actus hominis, [*]( 1 hominum Gelenius II libris r: liris P 2 de Stygia palude ut glossema suspectum Dauisio 3 saepius ambientis ardoris] sic P, quam scripturam tuentur interpretes coll. Verge Aen. 6, 439 nouies Styx interfusa., ubiSeruius: nouem circuli Stygis inferos, id est terram cingunt; Vsener tentauit: illius i. fluminis et in inpios saeuientis ardoris 4 iudiciis P 6 destinata P 8 rapiens Dieursius; at u. Rigaltium et locos ab Elmenhorstio collatos 10 Aetnaei Oehier: hennei P, Aetnae r 1\\ montis deleuit Vrsmus, utroque loco Wowerus IIlesui P, Vesuuii r 12 ineiaesa P 15 minorisusceleris P 16 ledere P 18 inor P, sed addita ih s. L prima (?);matlu 20 solumodo P1 21 noscimur Wowerus; at u. Tertull. Apol. 46: Christianus uxori suae soli masculus nascitur 27 sors fortunae Heuman-n: sortis fortunae Pr, sortis fortuna Lindner, Fortis Fortunae )

51
non dignitas iudicatur.

quid enim aliud est fatum quam quod de unoquoque nostrum Deus fatus est ? qui cum possit praescire materiam, pro meritis et qualitatibus singulorum etiam fata determinat. ita in nobis non genitura plectitur, sed ingenii natura punitur. ac de fato satis, uel si pauca pro tempore, disputaturi alias et uberius et plenius.

ceterum quod plerique pauperes dicimur, non est infamia nostra, sed gloria: animus enim ut luxu soluitur, ita frugalitate firmatur.

et tamen qui potest pauper esse qui non eget, qui non inhiat alieno, qui Deo diues est? magis pauper ille est, qui cum multa habeat, plura desiderat.

dicam tamen quemadmodum sentio: nemo tam pauper potest esse quam natus est. aues sine patrimonio uiuunt et in diem pascuntur: et haec nobis tamen nata sunt, quae omnia, si non concupiscimus, possidemus.

igitur ut qui uiam terit, eo felicior quo leuior incedit, ita beatior in hoc itinere uiuendi, qui paupertate se subleuat, non sub diuitiarum onere suspirat.

et tamen facultates, si utiles putaremus, a Deo posceremus: utique indulgere posset aliquantum ■ cuius est totum. sed nos contemnere malumus opes quam contingere, innocentiam magis cupimus, magis patientiam flagitamus, malumus nos bonos esse quam prodigos, et quod corporis humana uitia sentimus et patimur, non est poena, militia est.