Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
quanto magis Deus auctor omniumac speculator omnium, a quo nullum potest esse secretum, tenebris interest, interest cogitationibus nostris, quasi alteris tenebris! non tantum sub illo agimus, sed et cum illo, ut prope dixerim, uiuimus.
Nec nobis de nostra frequentia blandiamur: multi nobis uidemur, sed Deo admodum pauci sumus. nos gentes nationesque distinguimus: Deo una domus est mundus hic totus. reges statum regni sui per officia ministrorum diuersa nouerunt: Deo indiciis opus non est: non enim solum in oculis eius, sed in sinu uiuimus.
sed Iudaeis nihil profuit, quod unum et ipsi Deum aris atque templis maxima superstitione coluerunt. ignorantia laberis, si priorum aut oblitus ant inscius posteriorum recordaris.
nam et ipsi Deum nostrum, idem enim omnium Deus est, experti sunt: quamdiu enim eum caste, innoxie religioseque coluerunt, quamdiu praeceptis salubribus obtemperauerunt, de paucis innumeri facti, de egentibus diuites, de seruientibus reges: modici multos, inermi armatos, dum fugiunt insequentes, Dei iussu et elementis adnitentibus obruerunt.