Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

ipsam credo docnisse sanguinis foedere coniurare Catilinam, et Bellonam sacrum suum haustu humani cruoris imbuere, et comitialem morbum hominis sanguine, id est morbo graviore sanare.

non dissimiles et qui de harena feras deuorant inlitas et infectas cruore uel membris hominis et uiscere saginatas. nobis homicidium nec uidere fas nec audire, tantumque ab humano sanguine canemus, ut nec edulium pecorum in cibis sanguinem nouerimus.

Et de incesto conniuio fabulam grandem aduersum nos daemonum coitio mentita est, ut gloriam pudicitiae deformis infamiae aspersione macularet, ut ante exploratam ueritatem homines a nobis terrore infandae opinionis auerteret.

sic de isto et tuus Fronto non ut adfirmator testimonium fecit, sed conuicium ut orator adspersit: haec enim potius de uestris gentibus nata sunt.

ius est apud Persas miscen cum matribus, Aegyptiis et Atheniensibus cum sororibus legitima conubia, memoriae et tragoediae uestrae incestis gloriantur, quas uos libenter et legitis et auditis; sic et deos colitis incestos, cum matre, cum filia, cum sorore coniunctos.

merito igitur incestum penes uos saepe deprehenditur, semper admittitur. etiam nescientes, miseri, potestis in inlicita proruere: dum Venerem promisce spargitis, dum passim liberos [*]( 1 uel inhumanas glossema uidetur 11 cedere P \\I Romanis Vonck Lectt. Lat. 58: romani Pr 2 sacrificii P, sacrifici r, sacrificio Wotcerus, sacrificiis Bigaltins, in sacrificiis Vonck et Wopkens, sacri uice Jac. Gronouius; nos loco addidimus 5 uellonam P 11 seruum suum r 6 aastu P 7 non dissimile est, cum Heumann coli. TertuU. Apol. 9. 8 harena P: arena edd. II infectas r: infactus P 9 uideret P, sed t erasa II nec audire obelo notauit Heumann 12 demonum P 13 coitio VrsinWi: cotio P, contio P corr. manu 2 et r 14 aspersione WotDerus: auersione Pr 15 terror Heumann 16 fronto non ut adfirmator P corr. 1 manu ex fronte non ut adfirmor \\I conuitium Pr 17 aspersit,. 1\\ sentibus Vonck L. L. p. 59 colI. Sedulii Pasch. III, 249 II nota sunt Heumann 18 Atheniensibus Wowerus: Athenis Pr (Aegypti et Athenis Lindner) 19 conubia P corr. ex conbuia, connubia edd. II comoediae et tragoediae Vrsium 24 promisces P ante rasuram, promiscue r )

45
seritis, dum etiam domi natos alienae misericordiae frequenter exponitis, necesse est in uestros recurrere, in filios inerrare. sic incesti fabulam nectitis, etiam cum conscientiam non habetis.