Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

cum hoc sermone eius medium spatium civitatis emensi iam liberum litus tenebamus.

ibi harenas extimas, uelut sterneret ambulacro, perfundens lenis unda tendebat, et ut semper mare etiam positis flatibus inquietum est, etsi non canis spumosisque fluctibus exibat ad terram, tamen crispis tortuosisque ibidem erroribus delectati perquam sumus, cum in ipso aequoris limine plantas tingueremus, quod uicissim nunc adpulsum nostris pedibus adluderet fluctus, nunc relabens ac uestigia retrahens in sese resorberet.

sensim itaque tranquilleque progressi oram curui molliter litoris iter fabulis fallentibus legebamus. hae fabulae erant Octaui disserentis de nauigatione narratio.