Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti et inmersi uitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis suae non desinunt perditi iam perdere et deprauati errorem prauitatis infundere et alienati a Deo inductis prauis religionibus a Deo segregare.
eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates nouit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis uel declinabat negotia uel petebat.
magi quoque non tantum sciunt daemonas, sed etiam quicquid miraculi ludunt, per daemonas faciunt: illis adspirantibus et infundentibus praestigias edunt, uel quae non sunt uideri, uel quae sunt non uideri.
eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et uerum Deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios Dei sed ueri, eius uenerationi nouit adsistere, ut et nutu ipso et uultu domini territi contremescant. idem etiam daemonas prodidit terrenos, uagos, humanitatis inimicos.
quid Plato, qui inuenire Deum [*]( 1 caecus suspectum Dauisio 2 phyrro P II pyti P, Pythii r II confincxit P 3 illuc r 5 philippi zaeno phytiam P, Philippizin pytiam r 6 quaerebatur P 7 tetigerunt P: tetigere edd. 11 insingeri P II et uagi Vrsinus, ut habet Cypr. 3, 8 12 lauibus P pro m. 15 perditi perdere Vrsinua cum Cypriano 19 appetebat P. Daniel et Ehnenhorst, gerebat Hetmann 20 miraculis P. Daniel 21 praest. edunt et efficiunt uel quae n. sunt uideri Vahlen 22 magnorum P ante rasuram (quorum tamen praecipuus Hostanes Cypr. 4,1) 23 primus sosthenes Pr, em. Oelenius 25 sed et ueri P, sed et erasum II eius Vrsinus: eiusq. Pr; cf. Cypr. 4, 2: Hostanes et formam ueri Dei negat conspici posse et angelos ueros sedi eius dicit adsistere 27 inueniri P 1 m. corr. in inuenire )
Isti igitur impuri spiritus, daemones , ut ostensum a magis, a philosophis et a Platone, sub statuis et imaginibus consecratis delitescunt et adflatu suo auctoritatem quasi praesentis numinis consequuntur, dum inspirant interim uates, dum fanis inmorantur, dum nonnumquam extorum fibras animant, auium uolatus gubernant, sortes regunt, oracula efficiunt, falsis pluribus inuoluta.
nam et falluntur et fallunt, ut et nescientes sinceram ueritatem et quam sciunt, in perditionem sui non confitentes. sic a caelo deorsum grauant et a Deo uero ad materias auocant, uitam turbant, somnos inquietant, inrepentes etiam corporibus occulte ut spiritus tenues morbos fingunt, terrent mentes, membra distorquent, ut ad cultum sui cogant, ut nidore altarium uel hostiis pecudum saginati, remissis quae constrinxerant, curasse [*]( 1 angelos esse in negotio VseneJ. II aut daemonas Dauisius 3 conititur P: connititur edd. 5 laeuitatis P II monet etiam nos procupidinem P, manare in nos procupidinem r, manet etiam in nos porro cupido Meursius, monet etiam nasci pruriginem amoris Dattisius, monet etiam nos promere cupidinem Vonck, fort. monet etiam in nobis promi cupidinem; ex quo mouent (sc. daemones) etiam nos per cupidinem amoris censor in Z. f. Phil. u. kath. Theol. 18, 173 6 illabi Gelenius: labi Pr 9 daemones spurium esse existimabat Vrsinus (ef. Cypr. 4, 3: hi ergo spiritus sub statuis atque imaginibus consecratis delitescunt), sed locus sic intellegendus esse uidetur: isti spiritus, qui, ut ostensum est a magis, daemones sunt II ostensum magis Pr, em. Gelenius 10 a philosophis inclusit Heumann p consecrati Pr, em. Balduinus ex Cypriano 11 delitiBCunt P 12 inspirant i. uates Dombart: inspirantur i. uatibus Pr, inspirant i. uatibus Heumann; cf. Cypr. I. c. hi afflatu suo uatum pectora inspirant n sanis Gelenius 15 ut in P s. 1. sed 1 m. 17 ad materiam Oueelius 18 somnos Vrsinus (ex Cypr. 4, 4): omnes Pr t) occultae P 19 ut sunt spiritus Vonck L. L. 58 20 alterium uel hostis P pr. m. 21 remissis P1 (ut Cypr. habet): remissius P corr. 2 m. et r )
hinc sunt et furentes, quos in publicum uidetis excurrere, uates et ipsi absque templo, sic insaniunt, sic bacchantur, sic rotantur: par et in illis instigatio daemonis, sed argumentum dispar furoris.