Octavius

Minucius Felix, Marcus

Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.

At nonnumquam tamen ueritatem uel auspicia uel oracula tetigerunt. quamquam inter multa mendacia uideri possit industriam casus imitatus, adgrediar tamen fontem ipsum erroris et prauitatis, unde omnis caligo ista manauit, et altius eruere aperire manifestius. spiritus sunt insinceri, uagi, a caelesti uigore terrenis labibus et cupiditatibus degrauati.

isti igitur spiritus, posteaquam simplicitatem substantiae suae onusti et inmersi uitiis perdiderunt, ad solacium calamitatis suae non desinunt perditi iam perdere et deprauati errorem prauitatis infundere et alienati a Deo inductis prauis religionibus a Deo segregare.

eos spiritus daemonas esse poetae sciunt, philosophi disserunt, Socrates nouit, qui ad nutum et arbitrium adsidentis sibi daemonis uel declinabat negotia uel petebat.

magi quoque non tantum sciunt daemonas, sed etiam quicquid miraculi ludunt, per daemonas faciunt: illis adspirantibus et infundentibus praestigias edunt, uel quae non sunt uideri, uel quae sunt non uideri.

eorum magorum et eloquio et negotio primus Hostanes et uerum Deum merita maiestate prosequitur et angelos, id est ministros et nuntios Dei sed ueri, eius uenerationi nouit adsistere, ut et nutu ipso et uultu domini territi contremescant. idem etiam daemonas prodidit terrenos, uagos, humanitatis inimicos.