Octavius
Minucius Felix, Marcus
Minucius Felix. M. Minucii Felicis Octavius Iulii Firmici Materni Liber de errore profanarum religionum. Halm, Karl, editor. Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 2, 1867.
hic enim praecipuus bello Troico deos uestros, etsi ludos facit, tamen in hominum rebus et actibus miscuit, hic eorum paria composuit, sauciauit Venerem, Martem uinxit, uulnerauit, fugauit.
Iouem narrat Briareo liberatum, ne adiis ceteris ligaretur, et Sarpedonem filium, quoniam morti non poterat eripere, cruentis imbribus fleuisse, et loro Veneris inlectum flagrantius, quam in adulteras soleat, cum Iunone uxore concumbere.
alibi Hercules stercora egerit et Apollo Admeto pecus pascit. Laomedonti uero muros Neptunus instituit, nec mercedem operis infelix structor accipit.
illic Vulcanus Iouis fulmen cum Aeneae armis in incude fabricatur, cum caelum et fulmina et fulgura longe ante fuerint, quam Iuppiter in Creta nasceretur, et flammas ueri fulminis nec Cyclops potuerit imitari nec ipse Iuppiter non uereri.
quid loquar Martis et Veneris adulterium deprehensum et in Ganymeden Iouis stuprum caelo consecratum? quae omnia in hoc prodita, ut uitiis hominum quaedam auctoritas pararetur.
his atque huiusmodi figmentis et mendacns dulcioribus corrumpuntur ingenia puerorum et isdem fabulis inhaerentibus adusque summae aetatis robur adolescunt et in isdem opinionibus miseri consenescunt, cum sit ueritas obuia, sed requirentibus.
Quis ergo dubitat hominum imagines consecratas uulgus orare et publice colere, dum opinio et mens imperitorum artis concinnitate decipitur, auri fulgore praestringitur, argenti nitore et candore eboris hebetatur?
quodsi in animum quis inducat, tormentis quibus et quibus machinis simulacrum omne formetur, erubescet timere se materiem ab artifice, ut deum faceret, inlusam.